Nec de anthia pisce sileri[1] convenit quae[2] pierosque adverto credidisse. Chelidonias insults diximus [3] Asiae scopulosi[4] maris ante promunturium Tauri[5] sitas; ibi frequens hic piscis et celeriter capitur uno genere. parvo navigio et concolori veste eademque hora per aliquot dies continuos piscator enavigat certo spatio escamque proicit. quicquid vero[6] mutetur[7] , suspecta fraus praedae est, cavetque[8] quod timuit. cum id saepe factum est, unus aliquande consuetudine invitatus anthias escam adpetit.
notatur hic[9] intentione diligenti ut auctor spei conciliatorque capturae; neque est difficile, cum per aliquot dies solus accedere audeat. tandem et aliquos[10] invenit paulatimque comitatior postremo greges adducit innumeros, iam vetustissimis quibusque adsuetis piscatorem agnoscere et e manu cibum rapere [11] . tum ille paulum[12] ultra[13] digitos in esca iaculatus hamum singulos involat verius quam capit, ab umbra navis brevi conatu rapiens[14] ita ne ceteri sentiant, alio intus excipiente centonibus raptum, ne palpitatio ulla aut sonus ceteros abigat.
[15] conciliatorem nosse ad hoc prodest, ne capiatur, fugituro[16] in reliquum grege[17]. ferunt discordem socium duci insidiatum pulchre noto cepisse[18] malefica voluntate; agnitum in macello socio[19], cuius iniuria erat, et damni[20] formulam editam condemnatumque addit[21] Mucianus aestimata lite[22]. iidem anthiae, cum unum hamo teneri viderint, spinis, quas in dorso serrats habent, lineam secare traduntur, eo qui teneatur extendente, ut praecidi possit. at inter sargos ipse qui tenetur[23] ad scopulos lineam terit.