Ceteris animantibus statum[1] et pariendi et partus gerendi[2] tempus est; homo toto anno et incerto gignitur spatio, alius septimo mense, alius octavo et usque ad initia[3] undecimi[4] . ante septimum mensem haut umquam vitalis est. septimo non nisi pridie posterove pleniluni die aut interlunio[5] concepti nascuntur.
[6] tralaticium[7] in Aegypto est et octavo gigni, iam quidem et in Italia tales partus esse vitales, contra priscorum opiniones. variant[8] haec pluribus modis. Vistilia[9], Gliti[10] ac postea Pomponi atque Orfiti[11] clarissimorum civium coniunx[12], ex iis quattuor partus[13] enixa septimo semper mense, genuit Suillium Rufum undecimo, Corbulone m[14] septimo, utrumque consulem, postea Caesoniam, Gai principis coniugem, octavo.
[15]in quo mensum[16] numero genitis intra quadragensimum diem[17] maximus labor[18], gravidis autem quarto et octavo mense, letalesque in iis abortus[19]. Masu; rius auctor est L. Papirium[20] praetorem secundo herede lege agente bonorum possessionem contra eum dedisse, cum mater partum setredecim[21] mensibus diceret[22] tulisse, quoniam nullum certum tempus pariendi statutum[23] videretur.