[1] Cutem in facie erugari[2] et tenerescere[3] candore [4] lacte asinino putant, notumque est quasdam cottidie septies genas[5] custodito numero fovere[6]. Poppaea hoc Neronis principis instituit, balnearum[7] quoque solia[8] sic temperans [9], ob[10] hoc asinarum[11] gregibus eam comitantibus. impetus pituitae in facie butyro inlito tolluntur, efficacius cum cerussa[12], sincero vero ea vitia, quae serpunt, superinposita [13] farina hordeacia, ulcera in facie membrana e partu[14] bovis[15] madida.
frivolum videatur, non tamen omittendum propter desideria mulierum, talum candidi iuvenci[16] XL diebus noctibusque, done resolvatur in liquorem, decoctum et inlitum[17] linteolo candorem cutisque[18] erugationem[19] praestare . fimo taurino malas rubescere aiunt, non ut[20] crocodileam [21] inlini melius sit[22] ; foveri frigida et ante et postea iubent.
[23] testas et quae[24] decolorem faciunt[25] cutem fimum vituli[26] cum oleo et cummi manu[27] subactum emendat; ulcera oris ac rimas sebum vituli vel bovis cum adipe anserino[28] et ocimi suco. est et alia[29] mixtura sebo[30] vituli cum medulla cervi et albae spinae foliis una tritis. idem praestat et medulla cum resina vel, si vaccina sit, et ius[31] e cane vaccina.
[32] lichenas oris praestantissime vincit glutinum factum e genitalibus vitulorum, liquatum aceto[33] cum sulpure vivo[34], ramo ficulneo permixtum, ita ut bis die recens inlinatur , item lepras ex melle et aceto decoctum, quas et iocur[35] hirci calidum inlitum[36] tollit, sicut elephantiasin[37] fel caprinum; etiamnum[38] lepras ac furfures tauri fel addito nitro, urina asini circa canis ortum; maculas in facie[39] fel[40] utriusque[41] per sese[42] aqua infractum evitatisque[43] solibus ac ventis post detractam cutem[44].
[45] similis[46] effectus et in[47] taurino [48] vitulinove felle[49] cum semine cunilae[50], cinere e[51] cornu cervino[52], si[53] canicula exoriente conburatur. asinino[54] sebo cicatricibus, a[55] lichene[56] leprisque maxime, color redditur[57]. hirci fel et lentigines tollit admixto caseo cum[58] vivo[59] sulpure spongeaque cinere, ut sit mellis[60] crassitudo.
aliqui inveterato felle maluere uti, mixtis calidis furfuribus pondere oboli unius IIIIque[61] mellis, prius defricatis maculis. efficax eiusdem et sebum cum melanthio et sulpure et iride, labrorum fissuris cum anserino adipe ac medulla cervina resinaque et calce[62].—Invenio[63] aput[64] auctores iis[65], qui lentigines[66] habeant[67], negari[68] magices[69] sacrificiorum usus[70].—
[71] Lacte bubulo aut caprino tonsillae et arteriae[72] exulceratae [73] iuvantur[74]. gargarizatur[75] tepidum, ut est usus[76], expressum aut calefactum. caprinum utilius cum malva decoctum et sale exiguo. linguae exulcerationi et arteriarum prodest ius[77] omasi gargarizatum[78], tonsillis[79] autem privatim renes[80] vulpium aridi cum melle triti inlitique[81], anginae[82] fel taurinum[83] vel caprinum cum melle[84], iocur melis ex aqua. oris gravitatem ulceraque butyrum emendat.
[90] discutit et ungulae asini vel equi cinis ex oleo vel aqua[91] inlitus et urina[92] calefacta et bovis ungulae cinis ex aqua, fimum quoque fervens ex aceto, item sebum caprinum cum calce aut fimum ex aceto decoctum, testes[93] volpini. prodest et sapo, Galliarum[94] hoc inventum rutilandis capillis . fit[95] ex sebo et cinere, optimus fagino[96] et caprino[97], duobus modis, spissus ac liquidus, uterque apud Germanos maiore in usu viris quam ferinis.
[98] Cervicium[99] dolores butyro aut adipe ursino perfricentur [100], rigores bubulo[101] sebo, quod et[102] strumis prodest cum oleo. dolorem inflexibilem—opisthotonum vocant —levat urina[103] caprae auribus infusa aut fimum[104] cum bulbis inlitum; ungues contusos fel cuiuscumque animalis circumligatum[105] ; pterygia digitorum fel tauri aridum[106] aqua calida dissolutum. quidam adiciunt sulpur[107] et alumen pari pondere omnium.
[108] Tussim iocur lupi ex vino tepido sanat, ursinum[109] fel admixto melle aut ex cornus[110] bubuli summis partibus cinis vel saliva[111] equi triduo pota—ecum[112] mori tradunt— pulmo cervinus cum gula sua arefactus in fumo, dein tusus ex melle cottidiano[113] ecligmate[114] ; efficacior ad[115] id subulo cervorum generis.
[116] sanguinem expuentes cervini cornus cinis, coagulum leporis tertia parte denarii[117] cum terra Samia et vino myrteo potum sanat; eiusdem fimi cinis in vino vesperi potus nocturnas tussis, pili quoque leporis suffiti[118] extrahunt pulmonibus difficiles excreationes. purulentas autem exulcerationes pectoris pulmonisque et[119] a pulmone graveolentiam halitus[120] butyrum efficacissime iuvat[121] cum pari modo mellis Attici decoctum, donec rufescat, et matutinis sumptum ad mensuram lingulae; quidam pro melle laricis resinam addere maluere.