[1] Aethiopis[2] folia habet phlomo[3] similia, magna ac[4] multa[5] et hirsuta, ab[6] radice, caulem quadriangulum[7], scabrum, similem[8] arctio, multis[9] concavum[10] alis[11], semen ervo simile[12], candidum, geminum, radices numerosas, longas, plenas, molles, glutinosas gustu. siccae[13] nigrescunt indurescuntque[14], ut cornua[15] videri possint[16].
praeter[17] Aethiopiam[18] nascuntur et in Ida monte[19] Troadis et in Messenia. colliguntur autumno, siccantur in sole[20] aliquot[21] diebus, ne situm sentiant. medentur volvis potae[22] in vino albo, ischiadicis[23], pleuriticis, faucibus scabris decoctae[24] potui[25] dantur. sed quae ex Aethiopia venit[26], eximie[27] atque ilico[28] prodest.
[34] — Aloe scillae similitudinem habet, maior et pinguioribus foliis, ex obliquo striata. caulis eius tener est, rubens medius, non dissimilis antherici[35], radice una, ceu palo in terram demissa[36] ; ipsa[37] gravis[38] odore, gustu amara. laudatissima ex India adfertur, sed nascitur et[39] in Asia, non[40] tamen ea to utuntur nisi ad volnera recentibus foliis, mirifice enim conglutinant[41] suco. ob id in turbinibus cadorum[42] eam serunt ut aizoum maius[43].
[44] quidam et caulem ante maturitatem seminis incidunt suci gratia, aliqui[45] et folia. invenitur et per se lacrima adhaerens; ergo pavimentandum ubi sata sit censent[46], ut lacrima non[47] absorbeatur[48]. fuere qui traderent in Iudaea[49] super Hierosolyma[50] metallicam eius naturam , sed[51] nulla magis inproba est, neque alia nigrior est aut umidior[52].
[53] erit ergo optima pinguis ac nitida, rufi coloris[54], friabilis et iocineris modo coacta, facile liquescens; inprobanda[55] nigra et dura, harenosa, quaeque gustu intellegitur , cummi[56] adulterata et acacia. natura eius spissare, densare et leniter calfacere; usus multi[57], sed principalis[58] alvum solvere, cum[59] paene[60] sola medicamentorum, quae[61] id praestant, confirmet[62] etiam stomachum[63], adeo non[64] infestet[65] ulla vi[66] contraria.
[67] bibitur drachma, ad stomachi vero dissolutionem [68] in II cyathis aquae tepidae[69] vel frigidae coclearis mensura bis terve in die ex[70] intervallis, ut res[71] exigit, purgationis[72] autem[73] causa plurimum III drachmis, efficacior, si[74] pota ea sumatur cibus[75]. capillum fluentem continet cum vino austero capite contra[76] pilum[77] peruncto. dolorem capitis sedat temporibus et fronti inposita ex aceto et rosaceo dilutiorque infusa.
[78] oculorum vitia omnia sanari ea convenit , privatim prurigines[79] et scabritiem[80] genarum[81], item insignita[82] ac livida inlita cum melle, maxime Pontico, tonsillas , gingivas et omnia oris ulcera, sanguinis excreationes, si modicae sint, drachma[83] ex aqua, si minus, ex aceto pota. vulnerum quoque sanguinem et undecumque fluentem sistit per se[84] vel ex aceto.
[85] alias etiam est[86] vulneribus[87] utilissima ad[88] cicatricem perducens. eadem inspergitur[89] exulceratis genitalibus virorum, condylomatis rimisque sedis, alias ex[90] vino, alias[91] ex passo, alias sicca per se, ut exigat[92] mitiganda curatio aut coercenda[93]. haemorrhoidum[94] quoque abundantiam leniter sistit.
dysinteriae infunditur et, si difficilius concoquantur cibi, bibitur a cena modico intervallo et in regio morbo[95] III obolis ex aqua; devorantur[96] et pilulae cum melle[97] decocto[98] aut[99] resina terebinthina ad purganda interiora. digitorum [100] pterygia[101] tollit. oculorum medicamentis lavatur, ut quod sit harenosissimum subsidat, aut torretur in testa pinnaque[102] subinde versatur[103], ut possit aequaliter torreri.—
[104] Alcea[105] folia habet similia verbenacae, quae[106] aristereon[107] cognominatur[108], caules II aut IIII, foliorum plenos, florem[109] rosae, radices albas cum plurimum VI, cubitales, obliquas. nascitur in pingui solo nec sicco. usus radicis ex vino vel aqua dysintericis, alvo citae, ad[110] rupta[111], convulsa[112].—
[113] Alypon[114] cauliculus est, molli[115] capite[116], non dissimile[117] betae, acre gustu[118] ac lentum[119] mordensque[120] vehementer et accendens[121]. alvum solvit in aqua mulsa addito sale modico[122]. minima potio II drachmarum[123], media IIII, maxima VI, eximia[124] purgatione [125] quibus[126] datur e gallinaceo[127]iure[128].
[129] — Alsine[130], quam quidam myosoton[131] appellant, nascitur in lucis, unde et alsine[132] dicta est. incipit a media hieme[133], arescit aestate media. cum prorepit, musculorum aures imitatur foliis. sed aliam docebimus esse quae iustius[134] myosotis vocetur.[135] haec eadem erat quae helxine[136], nisi minor minusque hirsuta esset. nascitur in[137] hortis[138] et maxime parietibus[139]. cum teritur, odorem[140] cucumeris reddit.
[144] — Androsaces[145] herba est alba[146], amara, sine foliis, folliculos[147] in cirris habens et in his semen. nascitur in[148] maritimis Syriae[149]. maxime datur[150] hydropicis drachmis II tusa aut decocta in aqua vel aceto[151] vel vino; vehementer enim urinas ciet. datur et podagricis inliniturque[152]. idem[153] effectus et seminis.
[154] — Androsaemon[155] sive, ut[156] alii appellavere, ascyron non absimile est hyperico, de qua diximus, cauliculis maioribus densioribusque et magis[157] rubentibus. folia alba, rutae figura[158], semen papaveris nigri. comae[159] tritae sanguineo suco manant[160] ; odor est[161] resinosus. gignitur in vineis[162], fere medio autumno effoditur[163] suspenditurque .
[164] usus[165] ad purgandam[166] alvum tusae cum semine potaeque matutino vel a cena[167] II drachmis in aqua mulsa vel vino[168] vel aqua[169] pura, potionis totius[170] sextario. trahit bilem, prodest ischiadi maxime, sed postero[171] die capparis radicem resinae permixtam devorare oportet drachmae pondere [172] iterumque[173] quadridui intervallo eadem facere, a purgatione autem ipsa robustiores vinum bibere, infirmiores aquam. inponitur et podagris et ambustis[174], et volneribus cohibens sanguinem.
[175] — Ambrosia[176] vagi nominis et circa alias[177] herbas fluctuati[178] unam[179] habet certam[180], densam, ramosam, tenuem[181], III fere palmorum, tertia parte radice breviore[182], foliis rutae circa imum caulem. in ramulis[183] semen est uvis dependentibus, odore vinoso, qua de causa botrys[184] a quibusdam vocatur, ab aliis Artemisia. Coronantur illa Cappadoces. usus eius ad ea, quae discuti[185] opus sit.—
[186] Anonim[187] quidam ononida[188] malunt[189] vocare, ramosam, as similem faeno[190] Graeco, nisi fruticosior hirsutiorque esset. odore iucunda, post ver[191] spinosa. estur etiam muria condita , recens vero margines ulcerum erodit[192]. radix decoquitur in posca dolori dentium. eadem cum melle pota calculos pellit. comitialibus datur in oxymelite decocta ad dimidias.
[193] — Anagyros[194], quam aliqui acopon[195] vocant, fruticosa[196] est, gravis[197] odore, flore[198] oleris, semen in corniculis non brevibus[199] gignit, simile renibus, quod durescit per messes[200]. folia collectionibus inponuntur difficulterque parientibus adalligantur ita, ut a partu statim auferantur. quod si emortuus[201] haereat et secundae mensesque morentur[202], drachma bibuntur in passo[203] folia. sic et suspiriosis dantur et in vino vetere ad phalangiorum morsus. radix discutiendis concoquendisque adhibetur, semen commanducatum[204] vomitiones facit.
— Anonymos[205] non inveniendo nomen invenit[206]. adfertur e Scythia[207], celebrata Hicesio, non parvae auctoritatis medico, item Aristogitoni[208] in volneribus praeclara , ex aqua tusa inposita, pota vero mammis praecordiisve [209] percussis, item sanguinem excreantibus. putavere et bibendam[210] volneratis. fabulosa arbitror quae adiciuntur[211], recentem eam[212], si uratur[213], in[214] ferrum aut aes[215][216] feruminari[217].—