[1] Apio gratia in volgo est. namque rami lactis [2] potionibus[3] per rura[4] innatant et in condimentis peculiarem gratiam habent. praeterea oculis inlitum cum melle, ita ut subinde foveantur ferventi suco decocti, aliisque membrorum epiphoris per se tritum aut cum pane vel polenta inpositum mire auxiliatur. pisces quoque, si aegrotent in piscinis, apio viridi recreantur.
[5] verum apud eruditos non aliud erutum terra in maiore sententiarum varietate est[6]. distinguitur sexu. Chrysippus feminam esse dicit crispioribus foliis et duris, crasso caule, sapore acri et fervido; Dionysius... nigriorem[7], brevem, radicis [8]..., vermiculos gignentem[9]; ambo neutrum ad cibos admittendum, immo omnino nefas, namque[10] id defunctorum epulis feralibus dicatum esse[11]—visus quoque claritati inimicum [12]—[caule feminae vermiculos gigni] ideoque eos,
[18] suaviores aquas potui incoctum praestat. suco maxime radicis cum vino lumborum dolores mitigat, eodem iure instillato gravitatem[19] aurium[20]. semine urinam ciet, menstrua ac secundas partus[21] et si foveantur semine decocto.[22] suggillata reddit colori cum ovi albo inlitum. at[23] ex aqua coctum potumque renibus medetur, in frigida tritum oris ulceribus. semen cum vino vel radix cum vetere[24] vino vesicae calculos frangunt. semen datur et arquatis ex vino albo.
[27] Olusatrum[28], quod hipposelinum vocant, adversatur scorpionibus. poto semine torminibus et interaneis medetur ; item[29] difficultatibus urinae semen eius decoctum ex mulso potum. radix[30] in vino decocta calculos pellit et lumborum ac lateris dolores. canis rabiosi morsibus potum et inlitum medetur. sucus eius[31] algentes calefacit potus. quartum genus ex eodem aliqui faciunt oreoselinum[32], pal- mum alto[33] frutice recto[34], semine cumino simili, urinae et menstruis efficax. heleoselino vis privata contra araneos; eo et[35] oreoselino feminae purgantur e vino.