[1] Ingens hic pugna litterarum contraque vulgi[2], circumfundi terrae undique homines conversisque inter se pedibus stare, et cunctis similem esse verticem[3], simili modo et[4] quacumque parte media[5] calcari, illo quaerente , cur non decidant contra siti, tamquam non ratio praesto sit, ut nos non decidere mirentur illi. intervenit sententia quamvis indocili probabilis turbae, inaequali globo, ut si sit figura pineae nucis, nihilo minus terram undique incoli[6].
[7] sed quid hoc refert, alio miraculo exoriente, pendere ipsam[8] ac non cadere nobiscum, ceu spiritus vis, mundo praesertim inclusi, dubia sit[9], aut possit cadere, natura repugnante et quo cadat negante. nam sicut ignium sedes non est nisi in ignibus, aquarum nisi in aquis, spiritus nisi in spiritu[10], sic[11] terrae, arcentibus[12] cunctis, nisi in se locus non est. globum tamen effici mirum est in tanta planitie maris camporumque. cui sententiae adest Dicaearchus, vir in primis eruditus, regum cura permensus montes, ex quibus altissimum prodidit Pelium[13] MCCL passuum ratione perpendiculi, nullam esse eam portionem universae rotunditatis colligens. mihi incerta haec videtur coniectatio, haud[14] ignaro[15] quosdam Alpium vertices longo tractu nec breviore quinquaginta milium[16] passuum adsurgere.
sed vulgo maxime[17] haec pugna est, si coactam in verticem aquarum quoque figuram credere cogatur. atqui non aliud in rerum natura[18] adspectu manifestius. namque[19] et dependentes ubique guttae parvis globantur orbibus et pulveri inlatae frondiumque lanugini inpositae absoluta rotunditate cernuntur, et in poculis repletis media maxime tument, quae propter subtilitatem umoris mollitiamque in se residentem[20] ratione facilius quam visu deprehenduntur. idque etiam magis mirum, in poculis repletis addito umore minimo circumfluere quod supersit, contra evenire ponderibus additis ad vicenos saepe denarios, scilicet quia intus recepta[21] liquorem in verticem attollant, at cumulo eminenti[22] infusa delabantur[23].
eadem est[24] causa, propter quam e navibus terra non cernatur , e navium malis conspicua[25], ac procul recedente[26] navigio, si quid quod fulgeat religetur in mali cacumine, paulatim descendere[27] videatur et postremo occultetur[28]. denique oceanus, quemfatemur ultimum, quanam[29] alia figura cohaereret[30] atque non decideret nullo ultra[31] margine includente? id ipsum[32] ad miraculum redit, quonam modo, etiamsi globetur, extremum non decidat mare. contra quod, ut sint plana[33] maria et qua videntur figura, non posse id accidere, magno suo gaudio magnaque gloria inventores Graeci subtilitate geometrica docent.
[34] namque cum e sublimi in inferiora aquae ferantur et sit haec natura earum confessa nec quisquam dubitet in litore ullo[35] accessisse eas quo longissime devexitas passa sil, procul dubio apparere, quo quid humilius sit, propius a[36] centro esse terrae, omnesque linias, quae emittantur ex eo ad proximas aquas, breviores fieri quam quae ad extremum mare a primis aquis; ergo totas omnique ex parte aquas vergere in centrum ideoque non decidere, quoniam in interiora nitantur.
[37] Quod ita formasse artifex natura[38] credi debet, ut, cum terra arida et sicca constare per se ac sine umore non posset, nec rursus stare aqua[39] nisi sustinente terra, mutuo inplexu[40] iungerentur[41], hac sinus pandente, illa vero permeante totam, intra extra, supra infra,[42] venis ut vinculis[43] discurrentibus, atque etiam in summis iugis erumpente, quo spiritu acta et terrae pondere expressa siphonum modo emicat tantumque a periculo decidendi abest, ut in summa quaeque et altissima exsiliat. qua ratione manifestum est, quare tot fluminum cotidiano accessu maria non crescant.