[1] Serpentium vipera sola terra dicitur condi, ceterae arborum aut saxorum cavis. et alias vel annua fame durant, algore modo dempto. omnia secessus tempore veneno orba dormiunt. simili modo et cocleae, illae quidem iterum et aestatibus, adhaerentes maxime saxis aut, etiam iniuria resupinatae[2] avolsaeque, non tamen exeuntes[3] .
in Baliaribus[4] vero insulis cavaticae[5] appellatae non prorepunt e[6] cavis terrae — neque[7] herba vivunt —, sed uvae modo inter se cohaerent[8]. est et aliud genus minus vulgare adhaerente operculo eiusdem testae[9] se operiens. obrutae[10] terra semper hae[11] et circa maritimas tantum Alpes quondam effossae coepere iam erui et in Veliterno[12]. omnium tamen laudatissimae in Astypalaea insula.