[1] Ac si quis diligentius reputet, in nulla parte operosior vita est — ceu non saluberrimum ad potus[2] aquae liquorem natura dederit, quo cetera omnia animalia[3] utuntur; at nos vinum bibere et iumenta cogimus — tantoque opere, tanto labore et inpendio praestat[4] quod hominis mentem[5] mutet ac furorem gignat, milibus[6] scelerum ob ideditis[7], tanta dulcedine, ut magna pars non aliud vitae praemium intellegat.
[11] cautissimos ex iis[12] in[13] balineis coqui videmus[14] exanimesque efferri, iam vero alios lectum expectare non posse, immo vero nec tunicam, nudosque[15] ibi protinus et[16] anhelos[17] ingentia vasa corripere, velut ad ostentationem virium, ac plena[18] infundere , ut statim vomant rursusque hauriant, idque iterum tertiumque, tamquam ad perdenda vina geniti et tamquam[19] effundi ilia non possint[20] nisi per corpus humanum!
huc[21] pertinent peregrinae exercitationes et volutatio in caeno[22] ac pectorosa cervicis repandae[23] ostentatio. per omnia haec praedicatur sitis quaeri. iam vero quae in bibendo[24] certamina, quae vasa adulteriis caelata[25], tamquam per se parum doceat libidines temulentia! ita vina ex libidine hauriuntur, atque etiam praemio invitatur ebrietas et, si dis placet[26], emitur[27]. alius, ut quantum biberit, tantum edit[28], pretium vinolentiae[29] lege accipit, alius quantum alea quaesierit, tantum bibit[30].
[31] tunc avidi matronam oculi licentur[32], graves produnt maritum[33], tunc animi[34] secreta proferuntur. alii testamenta sua nuncupant , alii mortifera elocuntur[35] rediturasque per iugulum voces non continent — quam multis ita interemptis!— volgoque veritas iam attributa[36] vino est. interea, ut optime cedat[37], solem orientem non vident[38] ac minus diu vivunt[39]. hinc pallor[40] et genae pendulae[41],
oculorum ulcera, tremulae manus effundentes plena vasa — quae[42] sit poena praesens —, furiales somni et inquies[43] nocturna praemiumque[44] summum ebrietatis libido portentosa[45] ac iucundum nefas. postero[46] die ex ore halitus cadi[47] ac rerum[48] omnium oblivio morsque[49] memoriae . rapere[50] se ita[51] vitam praedicant, cum[52] priorem diem cotidie perdant; illi vero et venientem.
[60] gloriam hac[61] virtute Parthi quaerunt, famam apud Graecos Alcibiades[62] meruit, apud nos cognomen etiam Novellius Torquatus[63] Mediolanensis, ad proconsulatum[64] usque praeturae[65] honoribus gestis, tribus congiis — unde et cognomen illi fuit — epotis uno impetu, spectante miraculi gratia Tiberio principe[66], in senecta[67] iam[68] severo atque[69] etiam saevo[70] alias.
Torquato [79] rara[80] gloria, quando et haec ars suis legibus constat, non labasse sermone[81], non levatum vomitione nec[82] alia corporis parte, dum biberet[83], matutinas obisse sine[84] iniuria vigilias, plurimum hausisse[85] uno potu, plurimum praeterea[86] aliis[87] minoribus addidisse, optima fide non respirasse in hauriendo neque expuisse nihilque ad elidendum in pavimentis sonum[88] ex vino reliquisse, diligenti[89] scito legum contra bibendi[90] fallacias .
[98] is enim ante eum[99] avidissime adprehenderat hanc palmam[100] edito etiam volumine de sua ebrietate, quo[101] patrocinari[102] sibi ausus adprobavit plane, ut equidem arbitror , quanta mala per temulentiam terrarum orbi[103] intulisset. exiguo tempore ante proelium Actiacum id volumen evomuit[104], quo facile intellegatur ebrius iam sanguine[105] civium et tanto magis eum sitiens. namque et haec necessitas vitium comitatur , ut bibendi consuetudo augeat aviditatem, scitumque est Scytharum legati, quanto plus biberint, tanto magis sitire Parthos.
[106] Est[107] et occidentis populis sua ebrietas fruge[108] madida [109], pluribus modis per Gallias Hispaniasque, nominibus aliis[110], sed ratione[111] eadem. Hispaniae iam et vetustatem[112] ferre. ea genera docuerunt. Aegyptus quoque e fruge[113] sibi potus[114] similes[115] excogitavit, nullaque in parte mundi cessat ebrietas, meros quippe hauriunt tales sucos[116] nec diluendo ut vina mitigant. at Hercules illic tellus fruges parere[117] videbatur. hen mira vitiorum sollertia! inventum est quem ad modum aquae[118] quoque inebriarent[119].
[120] Duo sunt liquores humanis corporibus gratissimi[121], intus vini, foris olei, arborum e genere ambo praecipui, sed olei necessarius; nec segniter in eo[122] vita elaboravit. quanto tamen in potu ingeniosior fuerit[123], apparebit ad bibendum generibus centum octoginta quinque[124], si species vero aestimentur , paene duplici numero excogitatis tantoque paucioribus olei, de quo sequenti[125] volumine dicemus.