[1] Emplastratio[2] et ipsa ex[3] inoculatione nata videri potest, crasso autem maxime cortici[4] convenit, sicut est ficis[5]. ergo amputatis omnibus ramis[6], ne sucum avocent, nitidissima in parte quaque praecipua cernatur[7] hilaritas, exempta scutula ita, ne descendat ulta corticem ferrum, inprimitur ex alia cortex par cum sui germinis mamma[8], sic conpage densata, ut cicatrici locus non sit et statim fiat unitas, nec umorem nec adflatum recipiens; nihilominus tamen et luto munire et vinculo melius.
hoc genus non pridem repertum volunt qui novis moribus favent, sed iam et[9] apud veteres Graecos invenitur et apud Catonem, qui oleam ficumque sic inseri iussit, mensura etiam praefinita secundum reliquam diligentiam suam: cortices[10] scalpro excidi quattuor digitorum longitudine et trium latitudine[11] atque ita coagmentari[12] et ilia sua intrita oblini[13], eadem ratione ut[14] in malo. quidam huic generi miscuere fissuram in vitibus, exempta cortici tessella latere[15] plano[16] adigendo .
[17] tot modis insitam arborem vidimus iuxta Tiburtes tullios[18] omni genere pomorum onustam, alio ramo nucibus, alio bacis, aliunde vite, piris, ficis, punicis malorumque generibus. sed huic brevis fuit vita. nec tamen omnia[19] experimentis[20] adsequi in natura[21] possumus. quaedam enim nasci nisi sponte nullo modo queunt, eaque inmitibus tantum et desertis locis proveniunt.
[22] capacissima insitorum omnium ducitur[23] platanus, postea robur, verum utraque sapores corrumpit[24]. quaedam omni genere inseruntur, ut ficus, ut punicae[25]. vitis non recipit emplastra, nec quibus tennis aut caducus[26] rimosusque cortex, neque inoculationem siccae aut umoris exigui. fertilissima omnium inoculatio , postea emplastratio, sed utraque infirmissima; et quae cortice tantum nituntur, vel levi aura ocissime deplantantur . inserere firmissimum et fecundius quam serere.