[1] Sed in Italia quoque creditur luporum visus esse noxius vocemque homini[2], quem priores contemplentur, adimere ad praesens. inertes hos parvosque Africa et Aegyptus gignunt, asperos trucesque frigidior plaga. homines in lupos verti rursusque[3] restitui[4] sibi falsum esse confidenter existimare debemus aut credere omnia quae fabulosa tot saeculis conperimus. unde tamen ista vulgo infixa sit[5] fama in tantum, ut[6] in maledictis versipelles habeat, indicabitur .
[7] Euanthes, inter auctores Graeciae non spretus[8], scribit[9][10] Arcadas tradere ex gente Anthi[11] cuiusdam sorte familiae lectum ad stagnum quoddam regionis eius duci vestituque in quercu suspenso tranare[12] atque abire in deserta transfigurarique in lupum et cum ceteris eiusdem generis congregari per annos VIIII. quo in[13] tempore si homine se abstinuerit, reverti ad idem stagnum et, cum tranaverit, effigiem recipere[14], ad pristinum liabitum addito novem annorum senio. id[15] quoque adicit[16] , eandem recipere[17] vestem. mirum est quo procedat Graeca credulitas!
[18] nullum tam inpudens mendacium est, ut teste careat[19] . item[20] Apollas[21] , qui Olympionicas[22] scripsit, narrat Demaenetum Parrhasium in sacrificio, quod Arcades lovi Lycaeo[23] humana etiamtum hostia faciebant[24], immolati pueri exta degustasse et inlupum se convertisse, eundem X[25] anno restitutum athleticae[26]se exercuisse[27] in pugilatu[28] victoremque[29] Olympia[30] reversum.
[31] quin et caudae huius animalis creditur vulgo inesse amatorium virus exiguo in villo eumque, cum capiatur, abici nec idem pollere nisi viventi dereptum[32]. dies, quibus coeat, toto anno non amplius duodecim. eundem in fame vesci terra[33] inter auguria ; ad dexteram commeantium praeciso itinere si pleno id ore fecerit, nullum ominum[34] praestantius.