[1] Cervis quoque est sua malignitas, quamquam placidissimo animalium. urgente vi canum ultro confugiunt ad hominem et in pariendo[2] semitas[3] minus cavent humanis vestigiis tritas quam[4] secreta ac feris opportuna. conceptus earum post arcturi sidus[5] . octonis mensibus ferunt partus[6], interim[7] et geminos. a conceptu separant se, at mares relicti[8] rabie libidinis saeviunt, fodiunt scrobes. tune rostra eorum nigrescunt, donec aliqui[9] abluant imbres. feminae autem ante partum purgantur herba quadam, quae seselis[10] dicitur, faciliore ita utentes utero; a partu duas[11] , quae tamnus[12] et seselis[13] appellantur, pastae redeunt ad fetum: illis[14] imbui Iactis[15] primos volunt sucos[16] quacumque de causa.
[17] editos partus exercent cursu et fugam meditari docent, ad praerupta[18] ducunt saltumque[19] demonstrant. iam mares soluti desiderio libidinis avide petunt pabula; ubi se praepingues sensere, latebras quaerunt fatentes incommodum pondus. et alias semper in fuga adquiescunt stantesque respiciunt[20], cum prope ventum est, rursus fugae praesidia repetentes[21]. hoc fit intestini dolore tam infirmi[22], ut[23] ictu levi rumpatur[24] intus.
[25] fugiunt [26] autem latratu canum audito secunda semper aura, ut vestigia cum ipsis abeant[27]. mulcentur fistula pastorali et[28] cantu, cum erexere aures, acerrimi[29] auditus, cum remisere, surdi. cetero[30] animal simplex et[31] omnium rerum miraculo stupens in tantum, ut equo aut bucula accedente propius hominem iuxta venantem non cernant aut, si cernant, arcum ipsum sagittasque mirentur. maria[32] trameant[33] gregatim nantes porrecto ordine et capita inponentes praecedentium clunibus vicibu sque ad terga redeuntes. hoc maxime notatur a Cilicia Cyprum[34] traicientibus. [35] nec vident terras, sed in odorem[36] earum natant[37].
[38] cornua mares habent solique animalium omnibus [39] annis stato[40] veris tempore amittunt. ideo sub ista die quam maxime invia petunt: latent amissis velut inermes, sed et hi bono suo invidentes[41]. dextrum cornu negant inveniri ceu medicamento aliquo praeditum, idque mirabilius fatendum est, cum et in vivariis mutentomnibus annis. defodi ab iis[42] putant. accensi[43] autem utrius[44] libeat[45] odore et[46] serpentes fugantur et comitiales morbi deprehenduntur[47].
[48] indicia quoque aetatis in illis gerunt, singulos annis[49] adicientibus ramos usque ad sexennes; ab eo tempore similia revivescunt[50] , nec potest[51] aetas discerni; sed dentibus senecta declaratur: aut enim paucos aut nullos habent nec[52] in cornibus imis ramos, alioqui ante frontem prominere[53] solitos iunioribus.
[54] non decidunt castratis cornua nec nascuntur, erumpunt autem renascentibus tuberibus[55] primo aridae cuti[56] similia, dein[57] teneris[58] increscunt ferulis harundineas in paniculas molli plumata lanugine. quamdiu carent iis, noctibus procedunt ad pabula . increscentia solis vapore durant ad arbores[59] subinde experientes; ubi placuit[60] robur, in aperta prodeunt. captique iam sunt hedera in cornibus viridante, ex attritu arborum ut in aliquo ligno teneris, dum experiuntur, innata. sunt[61][62]aliquando et candido colore, qualem fuisse traditur[63] Q[64]. Sertorii cervam, quam esse fatidicam Hispaniae gentibus persuaserat .
[74] vita cervis in confesso[75] longa, post C annos aliquibus[76] denuo captis cum torquibus aureis, quos Alexander Magnus addiderat, adopertis iam cute in magna obesitate. febrium morbos non sentit hoc animal, quin et medetur huic timori[77] . quasdam modo[78] principes feminas scimus omnibus diebus matutinis carnem eam degustare solitas et[79] longo aevo caruisse febribus, quod ita demum existimant ratum, si vulnere uno interierit.