[1] Sed inter omnia ea principatus apibus et iure praecipua[2] admiratio, solis ex eo genere hominum causa genitis . mella contrahunt sucumque dulcissimum atque subtilissimum ac saluberrimum, favos confingunt et ceras mille[3] ad usus vitae, laborem tolerant, opera conficiunt, rem publi- cam[4] habent, consilia privatim quoque[5], at[6] duces gregatim et, quod maxime mirum sit, mores habent praeter cetera[7], cum sint neque mansueti generis neque feri.
tanta[8] est natura rerum, ut prope ex umbra minima[9] animalis incomparabile effecerit quiddam. quos efficaciae industriaeque tantae[10] comparemus nervos, quas vires? quos ratione[11] medius fidius iis[12] viros, hoe certe praestantioribus, quod[13] nihil novere nisi commune? non[14] sit de anima quaestio, constet et de sanguine , quantulum tamen esse in tantulis potest? aestimemus post ea[15] ingenium.