[17] Alterum e[18] silvestribus[19] genus heraclium vocatur[20], ab aliis aphrodes[21], foliis, si procul intuearis[22], speciem passerum praebentibus[23], radice in summa terrae cute, semine spumeo.[24] ex hoc lina splendorem trahunt. aestate tunditur[25] in pila. comitialibus morbis acetabulo seminis[26] in vino albo —vomitionem enim facit—, item[27] medicamento[28], quod διὰ κωδυῶν[29] et arteriace[30] vocatur, utilissimum.
[31] fit autem huius papaveris aut cuiuscumque silvestris capitibus cxx in aquae[32] caelestis[33] sextariis tribus biduo maceratis in eademque discoctis[34], deinde suco siccato[35] iterumque[36] cum melle decocto[37] ad dimidias partes vapore tenui. addidere postea drachmas[38] senas croci, hypocisthidis, turis, acaciae et passi Cretici sextarium[39]. haec[40] ostentatione, simplex quidem[41] et antiqua illa salubritas papavere et melle constat.
[42]Tertium genus est[43] tithymalon[44]—mecona[45] vocant, lii paralion[46]—folio lini[47], flore[48] albo, capite magnitudinis fabae. colligitur uva florente, siccatur in umbra. semen potum purgat alvum dimidio acetabulo in mulso. cuiuscumque autem papaveris caput viride vel siccum inlitum epiphoras oculorum[49] lenit. opium ex vino meraculo si protinus detur, scorpionum ictibus resistit[50]. aliqui hoc tantum nigro tribuunt, si capita eius vel folia terantur.