[1] strumis exulceratis mustelae sanguis[2], ipsa decocta in vino; non tamen sectis admovetur. aiunt[3] et in[4] cibo sumptam idem[5] efficere vel cinerem[6] eius sarmentis conbustae mixtum[7] axungia[8]. lacertus viridis adalligatur; oportet[9] post dies[10] XXX alium[11] adalligatum[12]. quidam cor eius in argenteo[13] vasculo servant ad femineas[14] strumas[15] et[16] viriles[17].
[18] cocleae cum testa sua[19] tusae inlinuntur, maxime quae frutectis[20] adhaerent, item cinis aspidum cum sebo taurino inponitur, anguinus[21] adeps mixtus oleo[22], item[23] anguium cinis ex oleo inlitus[24] vel cum cera. edisse quoque eos medios[25] abscisis[26] utrimque[27] extremis partibus[28] adversus strumas prodest vel cinerem bibisse in novo fictili ita crematorum, efficacius multo inter duas orbitas occisorum.
[29] et gryllum[30] inlinere cum sua terra[31] effossum suadent, item fimum columbarum per sese vel cum farina hordeacia aut avenacia ex aceto, talpae cinerem ex melle inlinere. alii iocur eiusdem contritum inter manus inlinunt et triduo non abluunt. dextrum quoque pedum[32] eius remedio esse strumis adfirmant. alii praecidunt caput et cum[33] terra a talpis[34] excitata[35] tusum digerunt[36] in pastillos[37] pyxide stagnea[38] et utuntur ad omnia, quae intumescant[39], et quae apostemata vocant quaeque in cervice sint; vesci suilla[40] tunc vetant.
[41] tauri vocantur scarabaei terrestres ricino similes[42] —nomen cornicula dedere—, alii pediculos[43] terrae vocant ; ab his quoque terrain egestam inlinunt strumis et similibus[44] vitiis et podagris, triduo non abluunt. prodest haec medicina in annum, omniaque[45] his adscribunt, quae nos in gryllis[46] rettulimus. quidam et a formicis terra[47] egesta sic[48] utuntur. alii vermes terrenos totidem, quot[49] sint strumae, adalligant, pariterque cum iis[50] arescunt.
[51] alii viperam circa canis ortum circumcidunt ut diximus, dein[52] mediam[53] comburunt, cinerem eum dant bibendum ter septenis diebus, quantum prenditur[54] ternis digitis; sic strumis medentur, aliqui vero circumligantes[55] lino, quo praeligata infra[56] caput vipera pependerit, donec exanimaretur. et milipedis[57] utuntur addita resinae[58] terebinthinae[59] parte quarta[60], quo medicamento omnia apostemata[61] curari[62] iubent.
[66] Praecordia vocamus uno nomine exta in homine, quorum in dolore cuiuscumque partis si[67] catulus lactens[68] admoveatur adprimaturque his[69] partibus, transire in eum dicitur morbus[70], idque exinterato[71] perfusoque vino deprehendi vitiato[72] viscere illo, quod doluerit homini[73], sed obrui tales[74] religio est.