Cum hi[1] essent, iam fuerat[2] in Chio insula Melas[3] scalptor[4], dein filius eius Micciades ac deinde nepos Archermus[5], cuius[6] filii Bupalus[7] et[8] Athenis[9] vel[10] clarissimi in ea scientia fuere Hipponactis poetae[11] aetate, quem certum est LX olympiade fuisse. quodsi quis horum familiam ad proavum[12] usque retro agat, inveniat[13] artis eius originem cum olympiadum[14] initio[15] coepisse.
[16] Hipponacti notabilis foeditas voltus[17] erat; quam ob rem imaginem eius lascivia iocosam[18] hi[19] proposuere ridentium circulis, quod Hipponax indignatus destrinxit[20] amaritudinem carminum in tantum, ut credatur aliquis[21] ad laqueum[22] eos conpulisse. quod falsum est. conplura enim in[23] finitimis insulis simulacra postea fecere, sicut in Delo, quibus subiecerunt carmen non vitibus tantum censeri Chion[24], sed et[25] operibus Archermi[26] filiorum. ostendunt et Iasii[27] Dianam manibus eorum factam[28].
in ipsa Chio narrata est operis eorum Dianae facies in sublimi posita, cuius voltum intrantes tristem[29], abeuntes[30] exhilaratum[31] putant. Romae eorum signa sunt in Palatina aede Apollinis in fastigio et[32] omnibus[33] fere[34], quae fecit divus Augustus. patris quoque eorum et Deli fuere opera et in Lesbo[35] insula.
[36] Dipoeni quidem Ambracia, Argos, Cleonae operibus refertae fuere.
Omnes[37] autem candido tantum[38] marmore usi sunt e Paro insula, quem lapidem coepere lychniten[39] appellare, quoniam ad lucernas in cuniculis caederetur[40], ut auctor est Varro, multis postea candidioribus repertis, nuper vero[41] etiam in Lunensium lapicidinis[42]. sed in Pariorum[43] mirabile proditur, glaeba lapidis unius cuneis dividentium soluta, imaginem Sileni intus[44] extitisse.
[45] Non omittendum hanc artem tanto vetustiorem fuisse quam picturam aut[46] statuariam[47], quarum utraque cum Phidia coepit octogensima[48] tertia olympiade[49], post annos circiter CCCXXXII[50] et ipsum Phidian tradunt scalpsisse[51] marmora , Veneremque eius[52] esse Romae in Octaviae operibus eximiae pulchritudinis.
[58] eiusdem[59] discipulus fuit Agoracritus Parius[60], et[61] aetate gratus[62], itaque e[63] suis operibus pleraque[64] nomini eius donasse fertur. certavere autem inter se ambo discipuli Venere facienda, vicitque[65] Alcamenes[66] non opere, sed civitatis suffragiis contra peregrinum suo faventis[67]. quare Agoracritus ea lege signum suum vendidisse traditur, ne Athenis esset, et[68] appellasse Nemesin. id positum est Rhamnunte[69] pago Atticae, quod M.[70] Vrro omnibus signis praetulit. est et in Matris Magnae delubro eadem civitate Agoracriti opus.
[71]Phidian clarissimum esse per omnes gentes, quae[72] Iovis Olympii famam intellegunt, nemo dubitat, sed ut laudari merito[73] sciant etiam qui opera eius non videre[74], proferemus[75] argumenta parva et ingenii tantum. neque ad hoc Iovis Olympii pulchritudine utemur, non Minervae Athenis factae amplitudine, cum sit ea cubitorum XXVI—ebore haec et auro constat—, sed in[76] scuto eius[77] Amazonum proelium caelavit[78] intumescente[79] ambitu[80], in parmae[81] eiusdem concava parte deorum et Gigantum dimicationes[82], in soleis[83] vero[84] Lapitharum et Centaurorum. adeo momenta omnia[85] capacia [86] artis illi fuere.
[87] in basi[88] autem quod caelatum est, πανδώρας γένεσιν appellant[89]:[90] dii[91] sunt[92] nascenti[93] ....s xx numero[94]. Victoria praecipue[95] mirabili, periti mirantur et serpentem[96] ac[97] sub ipsa[98] cuspide aeream[99] sphingem[100]. haec sint[101] obiter dictaideT artifice numquam satis laudato, simul ut noscatur illam magnificentiam aequalem fuisse et in parvis.
[102] Praxitelis aetatem inter statuarios diximus, qui marmoris gloria superavit etiam semet. opera eius sunt [103] Athenis in Ceramico, sed ante omnia est[104] non solum Praxitelis [105], verum[106] in toto orbe terrarum Venus, quam ut viderent, multi navigaverunt Cnidum[107]. duas fecerat simulque vendebat , alteram[108] velata specie, quam ob[109] id praetulerunt[110] quorum condicio erat[111], Coi, cum[112] eodem pretio detulisset, severum id ac pudicum arbitrantes; reiectam Cnidii[113] emerunt , inmensa differentia famae.
[114] voluit eam[115] a Cnidiis postea mercari rex Nicomedes, totum aes alienum, quod erat ingens, civitatis[116] dissoluturum se promittens. omnia perpeti maluere, nec inmerito; illo enim signo Praxiteles[117] nobilitavit Cnidum[118]. aedicula eius tota aperitur, ut conspici possit undique effigies deae[119], favente ipsa, ut creditur, facta[120]. nec minor ex quacumque parte admiratio[121] est. ferunt amore captum quendam[122], cum delituisset[123] noctu[124], simulacro cohaesisse[125], eiusque cupiditatis[126] esse indicem maculam.
[127] sunt[128] in Cnido et alia signa marmorea inlustrium artificum, Liber pater Bryaxidis[129] et alter Scopae[130] et Minerva, nee maius aliud Veneris Praxiteliae[131] specimen quam quod inter haec sola memoratur[132]. eiusdem est et Cupido, obiectus[133] a Cicerone Verri ille, propter[134] quem[135] Thespiae visebantur , nunc in Octaviae[136] scholis positus; eiusdem et alter nudus in Pario colonia Propontidis, par Veneri Cnidiae nobilitate et iniuria; adamavit enim[137] Alcetas[138] Rhodius atque in eo quoque simile amoris vestigium reliquit[139].
[140]Romae Praxitelis opera sunt Flora[141], Triptolemus[142], Ceres in hortis[143] Servilianis, Boni[144] Eventus[145] et Bonae Fortunae simulacra in Capitolio, item[146] Maenades et quas Thyiadas[147] vocant et Caryatidas[148], et Sileni[149] in Pollionis Asini monimentis et Apollo et Neptunus[150].
[151]—Praxitelis filius Cephisodotus[152] et artis heres fuit. cuius[153] laudatum est Pergami[154] symplegma[155] nobile[156] digitis corpori verius quam marmori inpressis. Romae eius opera sunt Latona in Palatii delubro, Venus in Pollionis Asini monumentis et intra Octaviae porticus in Iunonis aede Aesculapius ac Diana.
[157] Scopae laus cum his certat[158]. is fecit Venerem et Pothon [159], qui Samothrace[160] sanctissimis caerimoniis coluntur, item Apollinem Palatinum, Vestam sedentem laudatam in Servilianis hortis duosque[161] campteras[162] circa eam, quorum[163] pares in Asini[164] monimentis sunt, uhi et canephoros[165] eiusdem.
sed in maxima dignatione[166] delubro[167] Cn. Domitii in circo Flaminio Neptunus ipse et Thetis[168] atque Achilles, Nereides supra delphinos et cete aut[169] hippocampos[170] sedentes, item Tritones chorusque[171] Phorci[172] et pistrices[173] ac multa alia marina, omnia eiusdem manu[174], praeclarum opus, etiam si totius vitae fuisset. nunc vero praeter supra dicta quaeque nescimus Mars etiamnum[175] est[176] sedens colossiaeus[177] eiusdem manu[178] in templo Bruti Callaeci[179] apud circum eundem[180], praeterea Venus in eodem loco nuda[181], Praxiteliam[182] illam antecedens et quemcumque[183] alium locum nobilitatura[184].
Romae quidem multitudo[185] operum et iam[186] obliteratio[187] ac[188] magis[189] officiorum negotiorumque[190] acervi omnes[191] a contemplatione tamen[192] abducunt, quoniam otiosorum et in magno[193] loci[194] silentio talis[195] admiratio est. qua de causa ignoratur artifex eius quoque Veneris, quam Vespasianus imperator in operibus Pacis suae dicavit antiquorum dignam fama.
[196] par haesitatio est in templo Apollinis Sosiani [197], Niobae[198] liberos[199] morientes[200] Scopas an Praxiteles fecerit ; item Ianus pater, in suo templo dicatus ab Augusto ex Aegypto advectus, utrius manu[201] sit, iam quidem et auro occultatus[202]. similiter in curia Octaviae quaeritur de Cupidine fulmen tenente; id demum adfirmatur, Alcibiaden esse, principem forma in ea aetate.
multa in eadem[203] schola sine auctoribus placent: Satyri[204] quattuor, ex quibus unus Liberum patrem palla[205] velatum[206] umeris[207] praefert, alter Liberam[208] similiter, tertius ploratum infantis cohibet, quartus cratere alterius sitim sedat, duaeque Aurae[209] velificantes sua veste. nec minor quaestio est in Saeptis, Olympum et Pana, Chironem[210] cum Achille qui fecerint, praesertim cum capitali satisdatione fama iudicet dignos.
[211] Scopas[212] habuit aemulos eadem aetate Bryaxim et Timotheum et Leocharen, de quibus simul dicendum est, quoniam pariter caelavere Mausoleum[213]. sepulchrum hoc est ab uxore Artemisia. factum Mausolo[214], Cariae[215] regulo, qui[216] obiit olympiadis CVII[217] anno secundo. opus id [218]ut esset inter septem miracula, hi[219] maxime fecere artifices. patet ab austro et septentrione sexagenos ternos[220] pedes, brevius a[221] frontibus, toto circumitu pedes CCCCXXXX, attollitur in altitudinem XXV[222] cubitis, cingitur columnis XXXVI. pteron vocavere[223] circumitum.
ab[224] oriente caelavit Scopas[225], a septentrione Bryaxis[226], a meridie Timotheus, ab occasu Leochares, priusque quam peragerent, regina[227] obiit[228]. non tamen recesserunt [229] nisi absoluto, iam id gloriae ipsorum artisque monimentum iudicantes; hodieque certant manus. accessit et quintus artifex. namque supra pteron[230] pyramis altitudine m[231] inferiorem aequat[232], viginti quattuor gradibus in metae cacumen se contrahens; in summo est quadriga marmorea, quam fecit Pythis[233]. haec adiecta CXXXX pedum altitudine totum[234] opus includit.
[235]—Timothei manu Diana[236] Romae est in Palatio Apollinis delubro, cui signo caput reposuit Avianius[237] Evander.
In magna admriratione est Hercules Menestrati[238] et Hecate [239] Ephesi[240] in templo Dianae post aedem, in cuius contemplatione [241] admonent aeditui parcere oculis; tanta marmoris [242] radiatio est.—(Non[243] postferuntur[244] et Charites in propylo[245] Atheniensium, quas Socrates fecit, aliuis ille quam pictor, idem ut aliqui putant).—nam Myronis illius,[246] qui in aere laudatur, anus ebria est Zmyrnae in[247] primis[248] incluta[249].
[250] Pollio Asinius, ut fuit acris[251] vehementiae[252], sic quoque spectari monumenta sua voluit. in iis[253]sunt Centauri Nymphas gerentes Arcesilae[254], Thespiades[255] Cleomenis[256], Oceanus et Iuppiter Heniochi[257], Appiades[258] Stephani[259], Hermerotes Taurisci , non caelatoris illius, sed Tralliani[260], Iuppiter hospitalis[261] Papyli[262],
[263] Praxitelis[264] discipuli, Zethus[265] et Amphion[266] ac Dirce[267] et taurus[268] vinculumque ex eodem lapide, a Rhodo advecta opera Apollonii[269] et Taurisci. parentum hi certamen de se fecere, Menecraten[270] videri[271] professi, sed esse naturalem Artemidorum. eodem loco Liber pater Eutychidis[272] laudatur, ad Octaviae vero porticum Apollo Philisci Rhodii[273] in delubro suo, item Latona et Diana et Musae novem et alter Apollo nudus[274].
[275] eum, qui citharam[276] in eodem templo tenet, Timarchides[277] fecit, intra Octaviae vero porticus aedem[278] Iunonis ipsam deam Dionysius[279] et Polycles aliam[280], Venerem eodem loco Philiscus, cetera signa Praxiteles[281]. iidem[282] Polycles et Dionysius, Timarchidis[283] filii[284], Iovem[285], qui est in proxima aede, fecerunt, Pana et Olympum luctantes eodem loco Heliodorus[286], quod est alterum in terris symplegma[287][288] nobile, Venerem lavantem[289] sese[290] Daedalsas[291], stantem[292] Polycharmus[293].
[294] ex honore apparet, in magna auctoritate habitum Lysiae opus, quod in Palatio super arcum divus Augustus honori Octavi patris sui dicavit in aedicula columnis adornata, id est quadriga currusque et Apollo ac Diana ex uno lapide. in hortis Servilianis reperio laudatos [295] Calamidis[296] Apollinem[297] illius caelatoris, Dercylidis[298][299] pyctas[300], Amphistrati[301] Callisthenen[302] historiarum[303] scriptorem.—
[304]Nec deinde[305] multo plurium[306] fama est, quorundam[307] claritati in operibus eximiis[308]obstante[309] numero artificum, quoniam nec unus occupat gloriam nec plures pariter nuncupari possunt, sicut[310] in Laocoonte[311], qui[312] est in Titi imperatoris domo[313], opus omnibus et picturae et statuariae artis praeferendum [314]. ex uno lapide eum ac[315] liberos[316] draconumque mirabiles nexus[317] de consilii[318] sententia fecere summi artifices Hagesander[319] et Polydorus[320] et Athenodorus Rhodii[321].
similiter[322] Palatinas domos Caesarum replevere probatissimis signis Craterus[323] cum Pythodoro[324], Polydeuces[325] cum Hermolao , Pythodorus[326] alius cum Artemone, at[327] singularis Aphrodisius Trallianus. Agrippae Pantheum[328] decoravit Diogenes Atheniensis[329]; in columnis templi eius Caryatides[330] probantur inter pauca operum, sicut in fastigio posita signa, sed propter altitudinem loci minus celebrata.
[331] inhonorus est nec in templo ullo Hercules, ad quem Poeni omnibus annis humana sacrificaverant[332] victima, humi stans[333] ante aditum porticus ad nationes. sitae fuere et Thespiades ad aedem Felicitatis[334], quarum unam[335] amavit[336] eques 1 Romanus lunius Pisciculus[337], ut[338] tradit Varro, admirator[339] et Pasitelis[340], qui et quinque volumina scripsit nobilium operum in toto orbe.
natus hic in Graeca[341] Italiae ora et civitate Romana donatus cum iis[342] oppidis, Iovem fecit eboreum[343] in Metelli aede, qua campus petitur[344]. accidit[345] ei[346], cum in navalibus, ubi ferae Africanae erant, per caveam intuens leonem caelaret, ut ex alia[347] cavea panthera erumperet , non levi periculo diligentissimi artificis. fecisse opera complura dicitur; quae[348] fecerit, nominatim non refertur [349].
[350] Arcesilaum quoque magnificat Varro, cuius se marmoream habuisse leaenam[351] aligerosque ludentes cum ea Cupidines, quorum alii religatam[352] tenerent, alii[353] cornu[354] cogerent bibere, alii[355] calciarent soccis[356], omnes ex uno lapide. idem et a Coponio[357] quattuordecim[358] nationes, quae sunt circa Pompeium[359], factas auctor est.
[360]—Invenio et[361] Canachum[362] laudatum[363] inter statuarios fecisse marmorea.[364] nec Sauram[365] atque Batrachum obliterari convenit, qui fecere[366] templa Octaviae porticibus inclusa[367], natione ipsi Lacones. quidam et opibus praepotentes fuisse eos putant ac sua inpensa construxisse, inscriptionem sperantes, qua negata hoc tamen alio modo usurpasse. sunt certe etiam nunc[368] in columnarum spiris[369] inscalptae[370] nominum eorum argumento[371] lacerta atque rana.
[372] in Iovis aede ex iis[373] pictura[374] cultusque reliquus[375] omnis[376] femineis argumentis constat[377]; erat enim facta Iunoni[378], sed, cum inferrentur[379] signa, permutasse geruli traduntur, et id[380] religione[381] custoditum, velut ipsis diis sedem ita partitis. ergo et in lunonis aede cultus est qui lovis esse debuit.
Sunt et in parvolis[382] marmoreis[383] famam[384] consecuti Myrmecides [385], cuius quadrigam cum agitatore operuit alis[386] musca, et Callicrates[387], cuius formicarum[388] pedes atque alia membra pervidere non est.