[3] flat ab occasu aequinoctiali[4] ver inchoans. catlitionem [5] rustici vocant, gestiente natura semina accipere eaque animam[6] ferente[7] omnibus satis. concipiunt variis diebus et pro sua quaeque natura alia protinus, ut animalia , tardius aliqua et diutius gravida partus gerunt, quod germinatio ideo vocatur. pariunt vero, cum florent, flosque ille[8] ruptis[9] constat utriculis[10]; educatio[11] in pomo est.
[12] Haec[13] et germinatio labor arborum[14], flos est pleni veris indicium et anni renascentis, flos gaudium arborum. tunc se novas aliasque quam sunt ostendunt, tunc variis colorum picturis in certamen usque luxuriant. sed hoc negatum plerisque; non enim[15] omnes florent, et sunt tristes quaedam[16] quaeque non sentiant gaudia annorum. nam neque ilex, picea, larix, pinus ullo flore exhilarantur natalesve pomorum annuos versicolori nuntio promittunt, nec fici atque caprifici; protinus enim fructum pro flore[17] gignunt. in ficis mirabiles sunt et abortus qui numquam maturescunt.
nec iuniperi florent. quidam earum[18] duo genera tradunt: alteram florere nec ferre, quae vero non floreat ferre protinus bacis nascentibus, quae biennio haereant . sed id falsum, omnibusque his dura facies semper. sic et hominum multis fortuna sine flore est.
[19] Omnes autem germinant, etiam quae non florent, magna et locorum differentia, quippe cum ex eodem genere quae sunt in palustribus priora germinent, mox campestria , novissima in silvis, per se autem tardius piri silvestres quam ceterae[20]. primo favonio cornus, proxime laurus pauloque ante aequinoctium tilia, acer, inter primas vero populus, ulmus, salix, alnus, nuces.
festinat et platanus . cetera[21] vere coepturo, aquifolium, terebinthus, paliurus , castanea, glandes, serotino[22] autem germine mains, tardissimo suber. quibusdam geminatur[23] germinatio, nimia[24] soli[25] ubertate aut invitantis[26] caeli voluptate, quod magis in herbis segetum evenit. in arboribus tamen nimia germinatio elactescit[27].
[28] sunt aliae naturales quibusdam[29] praeterque [30] vernam[31], quae suis constant sideribus—quorum ratio aptius reddetur tertio ab hoc volumine—, hiberna[32] aquilae exortu, aestiva canis ortu, tertia arcturi. has duas quidam omnibus arboribus communes putant, sentiri autem maxime in fico, vile, punicis, causam adferentes, quoniam in Thessalia Macedoniaque plurima tum ficus exeat. maxime tamen in Aegypto apparet haec ratio.
[33] et reliquae quidem arbores, ut primum coepere, continuant germinationem, robur et abies et larix intermittunt tripertito[34] ac terna germina edunt. ideo et ter[35] squamas corticum spargunt, quod omnibus arboribus in germinatione evenit, quoniam praegnatium rumpitur cortex. est autem prima earum incipiente vere circiter xv diebus. iterum germinant transeunte geminos sole. sic fit, ut prima cacumina inpelli secutis[36] appareat, geniculato incremento.
quaedam statim in germinatione florent properantque in eo, sed tarde[41] maturescunt, ut[42] vitis[43]. serotino[44] quaedam germinatu[45] florent maturantque celeriter, sicuti morus, quae novissima urbanarum germinat nec nisi exacto frigore, ob id dicta sapientissima arborum. sed cum coepit, in tantum universa germinatio erumpit, ut una nocte peragatur etiam[46] cum strepitu[47].
Ex iis, quae hieme aquila exoriente, ut diximus, concipiunt, floret prima omnium amygdala mense Ianuario,[48] Martio vero pomum maturat[49]. ab ea proximae[50] florent Armeniaca , dein[51] tuberes et[52] praecoces, illae peregrinae, hae[53] coactae; ordine autem naturae silvestrium primae sabucus, cui medulla plurima, et cui nulla, cornus mascula, urbanarum [54] malus parvoque post, ut simul possit videri, pirus et cerasus et prunus.
sequitur laurus, illam cupressus, dein punica, fici. et vites et oleae florentibus iam his germinant, concipiunt vergiliarum exortu. hoc sidus illarum est. floret autem solstitio vitis et, quae paulo serius incipit, olea. deflorescunt omnia septenis diebus non celerius , quaedam tardius, sed nulla pluribus bis septenis, omnia et intra VIII id. Iul. etesiarum praecursu.