[9] fuit et Balbus Cornelius maior consul, sed accusatus atque de iure virgarum in eum iudice[10] in consilium misso[11], primus externorum atque etiam in oceano[12] genitorum usus illo honore, quem maiores[13] Latio quoque negaverint[14]. est et L. Fulvius[15] inter insignia exempla, Tusculanorum rebellantium consul, eodemque honore, cum transisset[16], exornatus confestim a populo Romano, qui solus eodem anno, quo[17] fuerat hostis, Romae triumphavit ex iis quorum consul fuerat.
[18] unus[19] hominum[20] ad hoc aevi Felicis sibi cognomen adseruit L. Sulla, civili nempe sanguine ac patriae oppugnatione adoptatus[21]. et quibus[22] felicitatis inductus argumentis? quod proscribere tot milia civium ac trucidare potuisset[23]? o prava interpretatio et futuro tempore infelix! non melioris sortis tunc fuere pereuntes, quorum miseremur hodie[24], cum Sullam nemo non oderit?
[25] age, non exitus vitae eius omnium proscriptorum ab illo calamitate crudelior fuit erodente[26] se ipso corpore et supplicia sibi gignente? quod ut dissimulaverit et supremo somnio eius, cui[27] inmortuus[28] quodammodo est, credamus ab uno illo invidiam gloria victam[29], hoc tamen nempe felicitati suae defuisse confessus est quod[30] Capitolium non dedicavisset[31].
[32] Q[33]. Metellus in ea oratione, quam habuit supremis[34] laudibus patris sui L[35]. Metelli pontificis, bis consulis, dictatoris , magistri equitum, XVviri agris dandis, qui plurimos[36] elephantos ex primo Punico bello duxit in triumpho, scriptum reliquit decem maximas res optimasque, in quibus quaerendis sapientes[37] aetatem exigerent, consummasse eum:
voluisse[38] enim primarium bellatorem esse, optimum oratorem, fortissimum imperatorem, auspicio[39] suo maximas res geri, maximo honore uti, summa sapientia esse, summum senatorem haberi[40], pecuniam magnam bono modo invenire, multos liberos relinquere et clarissimum in civitate esse; haec contigisse ei nec ulli alii post Romam conditam.
[41] longum est refellere et supervacuum abunde uno casu refutante, siquidem is Metellus orbam[42] luminibus exegit senectam, amissis incendio, cum Palladium raperet ex aede Vestae, memorabili causa, sed eventu misero. quo fit ut infelix quidem dici non debeat, felix tamen[43] non possit. tribuit ei populus Romanus quod nulli[44] alii ab[45] condito aevo, ut, quotiens in senatum iret, curru veheretur ad curiam: magnum ei et[46] sublime, sed pro oculis datum.