[2] Muliebribus[3] morbis medetur maxime in universum Paeoniae herbae[4] semen nigrum ex aqua mulsa; eadem et in[5] radice vis. menses[6] ciet panacis semen cum absinthio[7], menses et[8] sudores[9] scordotis[10] potu et inlitu. Vettonica drachma in vini[11] cyathis III bibitur[12] contra omnia volvarum vitia aut quae a partu[13] fiunt[14]. menses nimios[15] sistit Achillia[16] adposita[17] et decoctum eius insidentibus.
[18] mammis inponitur hyoscyami semen ex vino, locis[19] radix in[20] cataplasmate, mammis et[21] chelidonia. secundas morantes vel partus emortuos [22] radices panacis adpositae[23] extrahunt. ipsum panaces[24] e[25] vino[26] potum volvas purgat adpositumque cum melle. Polemonia [27] pota ex vino secundas pellit, nidore corrigit[28] volvas.
[29] centauri[30] minoris sucus potu[31] fotuque menses ciet, item maioris radix in volvae doloribus isdem modis prodest, derasa vero et adposita extrahit partus emortuos. plantago adponitur in lana in dolore volvae, in strangulatu bibitur. sed praecipua dictamno vis est: menses ciet, partus emortuos vel traverses eicit—bibitur ex aqua foliorum obolo—, adeo ad haec efficax, ut[32] ne in cubiculum quidem praegnantium [33][34] inferatur, nec potu[35] tantum, sed et inlitu et suffitu valet;
[36] proxime pseudodictamnum, sed[37] menses ciet cum mero decoctum denarii pondere. plurimis[38] tamen modis[39] aristolochia prodest, nam et menses et secundas ciet et emortuos partus extrahit, murra et[40] pipere additis pota vel subdita; volvas quoque procidentes inhibet[41] fotu vel suffitu vel subiectu, maxime tenuis.
[42] strangulatum ab his mensumque [43][44] difficultatem agaricum obolis III in vini veteris cyatho potum[45] emendat, peristereos adposita in adipe suillo recenti, antirrhinon cum rosaceo et melle. item adposita nymphaeae Thessalae radix dolori[46] medetur, in vino nigro pota profluvia inhibet; e diverso ciet cyclamini radix pota et adposita et vesicae insidentium decocto medetur.
secundas pota cissanthemos pellit[47], volvam sanat[48]. e xiphio radix superior menses ciet drachma ex aceto pota. peucedanum strangulatus volvae nidore ustum recreat, menses[49] albos[50][51] praecipue psyllion drachma in cyathis III aquae[52], semen mandragorae potum volvam purgat, menses ciet sucus adpositus et[53] emortuos[54] partus.
[55] nimia rursus proluvia sistit semen cum vivo[56] sulphure[57], contra ea[58] ciet batrachium potu[59] vel cibo, ardens alias, ut diximus, cruda,[60] sed cocta commendatur[61] sale et oleo et cumino. daucum et menses et[62] secundas potu facillime pellit, ladanum suffitu corrigit volvas, dolori earum exulceratisque inponitur. emortua scamonium pellit potum vel adpositum.
[63] menses[64] ciet hypericum utrumque adpositum, ante alia vero, ut Hippocrati videtur, crethmos e[65] vino semine vel radicis cortice[66], trahit et secundas[67], succurrit et[68] strangulationibus ex aqua pota; item radix e geranio peculiariter secundis[69] inflationibusque[70] volvarum conveniens. purgat hippuris pota et[71] adposita volvas, polygonus pota. menses ciet et alcimae[72] radix, folia plantaginis pellunt, item agaricum ex aqua mulsa.
[73] Artemisia volvae medetur trita, ex oleo irino aut cum fico aut[74] cum murra adposita; eiusdem radix pota in tantum purgat, ut[75] partus enectos extrahat. menses et secundas ciet ramorum decoctum insidentibus, item folia pota drachma. ad eadem omnia prosunt vel inposita ventri imo[76] cum farina hordeacia.
[77] acoron quoque utile est interioribus feminarum morbis et conyza utraque et crethmos[78]. et anthyllides[79] duae vulvis[80] utilissimae torminibusque et secundarum morae[81] in vino potae. callithrix fotu locis medetur , albugines in capite tollit, capillos inficit oleo trita[82]. geranion in vino albo potum, hypocisthis in rubro profluvium sistunt. hysopum suffocationes laxat. radix verbenacae pota ex aqua ad omnia in partu aut ex partu mala praestantissima est[83].
[84] peucedano quidam[85] miscent in vino nigro semen cupressi contritum. nam semen psyllii defervefactum in aqua, cum intepuit, epiphoras omnes uteri[86] lenit[87]. symphyton tritum in vino nigro evocat menses[88]. partus accelerat scordotis pota drachma suci in[89] aquae[90] mulsae cyathis[91] IIII. dictamni folia praeclare dantur ex aqua; constat unius oboli pondere, vel si mortui sint in utero infantes, protinus reddi sine vexatione puerperae. similiter prodest pseudodictamnum, sed tardius, cyclaminos adalligata[92], cissanthemos[93] pota, item[94] Vettonicae farina[95] ex aqua mulsa.
[96] Arsenogonon[97] et thelygonon[98] herbae sunt habentes uvas[99] floribus oleae similes[100], pallidioris tamen[101], semen[102] album[103] papaveris modo. thelygoni[104] potu feminam concipi narrant; arsenogonon[105] ab ea semine oleae nec alio distat; huius potu mares generari[106], si credimus. alii utramque[107] ocimo similem[108] tradunt, arsenogoni autem semen geminum[109] esse testibus simile.
[110] Mammarum vitiis aizoum, quod digitillum[111] appellavimus , unice medetur. erigeron[112] ex passo mammas uberiores[113] facit, sonci[114] cum farre cocti ius[115]. quae vero mastos[116] vocatur[117], inlita pilos mammarum partu[118] nascentes[119] aufert[120] ; testas[121] in facie aliaque[122] cutis vitia emendat Gentiana, nymphaea Heraclia inlita[123], cyclamini radix maculas omnes. cacaliae[124] grana mixta cerae liquidae extendunt cutem in facie[125] erugantque. vitia omnia acori radix emendat.
[126] Capillum lycium suco[127] flavum facit, denigrat hypericum , quod et[128] corissum[129] vocatur, item ophrys[130] herba, denticulato [131] oleri[132] similis, foliis II. nigritiam dat[133] et Polemonia in oleo decocta. psilotrum nos quidem in muliebribus medicamentis tractamus, verum iam et viris est in usu[134]. efficacissimum[135] autem habetur archezostis, item tithymalli, suco vel in sole cum oleo inlito[136] crebro[137] vel evolsis pilis. —Quadripedum scabiem[138] sanat hysopum ex[139] oleo, suum[140] anginas[141] peculiariter sideritis.—Verum et reliqua genera herbarum reddamus.