[1] Crocodilum[2] habet Nilus, quadripes[3] malum et terra pariter ac flumine infestum. unum hoc animal terrestre linguae usu caret, unum superiore mobili maxilla inprimit morsum, alias terribile[4] pectinatim stipante[5] se dentium serie. magnitudine excedit plerumque duodeviginti cubita. parit ova quanta[6] anseres, eaque extra eum locum semper incubat praedivinatione quadam, ad quem summo auctu[7] eo[8] anno egressurus[9] est Nilus. nec aliud animal ex minore origine in maiorem crescit magnitudinem. et unguibus autem[10] armatus est[11], contra omnes ictus cute invicta. dies in terra agit, noctes in aqua, teporis[12] utrumque ratione.
[13] hunc[14] saturum cibo piscium et semper esculento ore in litore somno datum[15] parva avis, quae[16] trochilos ibi vocatur, rex avium in Italia, invitat ad hiandum[17] pabuli sui gratia, os primum eius adsultim[18] repurgans[19], mox dentes et intus fauces quoque ad hanc scabendi dulcedinem[20] quam maxime hiantes, in qua voluptate somno pressum conspicatus ichneumon, per easdem fauces ut telum aliquod inmissus[21] , erodit alvum[22].
[23] Similis crocodilo, sed minor etiam ichneumone, est in Nilo natus scincos[24], contra venena praecipuus[25] antidotis , item[26]ad inflammandam virorum venerem.
Verum in crocodilo[27] maior[28] erat pestis quam ut uno esset eius hoste[29] natura contenta. itaque et delphini inmeantes Nilo, quorum dorso[30] tamquam[31] ad hunc usum cultellata inest pinna[32] , abigentes eos praedam[33] ac velut in suo tantum amne regnantes, alioqui[34] inpares viribus ipsi, astu interimunt[35]. callent enim in hoc cuncta animalia sciuntque non sua modo commoda, verum et hostium adversa, norunt sua tela, norunt occasiones partesque dissidentium inbelles[36] . in[37] ventre mollis est tenuisque cutis crocodilo: ideo se ut territi mergunt delphini subeuntesque alvum illa secant spina.
[47] sed adversum ire soli hi audent, quin[48] et[49] flumini innatant dorsoque equitantium modo inpositi hiantibus resupino capite ad morsum addita in os clava, a[50] dextra ac laeva tenentes extrema eius utrimque, ut[51] frenis in terram agunt captivos ac voce etiam sola territos cogunt evomere[52] recentia[53] corpora ad sepulturam . itaque uni[54] ei insulae crocodili[55] non adnant[56] olfactu-[57] que eius generis hominum, ut Psyllorum[58] serpentes, fugantur.
[62] Maior altitudine[63] in eodem Nilo belua hippopotamius[64] editur, ungulis binis[65] quales hubus[66], dorso equi et iuba et hinnitu, rostro resimo, cauda et dentibus aprorum aduncis, sed minus noxiis[67], tergoris ad scuta galeasque inpenetrabilis, praeterquam si umore madeant[68] . depascitur segetes destinatione ante[69], ut ferunt, determinatas in diem et ex agro ferentibus vestigiis, ne quae[70] revertenti insidiae comparentur.