[1] iam signa letalia in furoris morbo risum [2] , sapientiae vero aegritudine fimbriarum curam[3] et stragulae vestis plicaturas, a somno moventium[4] neglectum[5] , praefandi[6] umoris e corpore[7] effluvium, in oculorum quidem et narium aspectu indubitata maxime atque etiam supino adsidue cubitu, venarum inaequabili[8] aut formicante percussu, quaeque alia[9] Hippo crati principi[10] medicinae observata sunt. et cum innumerabilia[11] sint[12] mortis signa, salutis securitatisque nulla sunt[13] , quippe cum censorius Cato ad filium de[14] validis[15] quoque observationem ut ex oraculo aliquo prodiderit, senilem iuventam[16] praematurae mortis esse signum.
[17] morborum vero tam infinita est multitude, ut Pherecydes Syrius serpentium[18] multitudine ex corpore eius erumpente expiraverit . quibusdam[19] perpetua febris est, sicut C. Maecenati; eidem triennio supremo nullo horae momento contigit somnus . Antipater Sidonius poeta omnibus annis uno die tantum natali[20] corripiebatur febre[21] et eo consumptus est satis longa senecta.