Est etiamnum oppidum Mesopotamiae in ripa Tigris circa confluentes, quod vocant Digbam.
[1] sed et de Tigri ipso dixisse conveniat.
Oritur in regione Armeniae Maioris, fonte conspicuo in planitie. loco nomen Elegosine[2] est[3]; ipsi[4] qua tardior fluit Diglito[5]; unde concitatur, a celeritate Tigris incipit vocari: ita appellant Medi sagittam. influit in lacum Aretissam[6], omnia inlata pondera sustinentem et nitrum nebulis exhalantem. unum genus ei[7] piscium est, idque[8] transcurrentis non miscetur alveo, sicut neque e Tigri pisces in lacum transnatant.
[9] fertur autem et cursu et colore dissimilis transvectusque occurrente Tauro monte in specum[10] mergitur subterque lapsus a latere altero eius erumpit. locus[11] vocatur Zoaranda[12]; eundem[13] esse manifestum[14], quod demersa perfert. alterum deinde transit lacum, qui Thospites[15] appellatur, rursusque[16] in cuniculos mergitur, post[17]XXII[18] p. circa Nymphaeum redditur[19]. tam vicinum Arsaniae[20] fluere eum in regione Arrhene[21] Claudius Caesar auctor est, ut, cum intumuere, confluant nec tamen misceantur[22] leviorque Arsanias innatet MMMM[23] ferme spatio, mox divisus in Euphraten mergatur.
[24] Tigris autem, ex Armenia acceptis fluminibus claris Parthenia ac Nicephorione, Arabas Orroeos[25] Adiabenosque disterminans et quam diximus Mesopotamiam[26] faciens, lustratis montibus Gordyaeorum[27] circa Apameam Mesenes oppidum, citra[28] Seleuciam Babyloniam CXXV[29] p. divisus in alveos duos, altero meridiem ac Seleuciam petit Mesenen perfundens, altero ad[30] septentrionem flexus[31] eiusdem gentis[32] tergo campos Cauchas[33] secat. ubi remeavere aquae, Pasitigris[34] appellatur[35],
[36] postea recipit ex Media Choaspen[37] atque, ut diximus, inter Seleuciam et Ctesiphontem vectus[38] in lacus Chaldaicos se fundit[39] eosque LXII[40] p. amplitudine[41] implet; mox vasto alveo profusus dextra Characis oppidi infertur mari Persico X??? p[42]. ore. inter duorum amnium ostia XXV[43] p. fuere[44], ut alii tradunt, VII[45], utroque navigabili. sed longo tempore Euphraten praeclusere Orcheni et[46] accolae agros rigantes, nec nisi per[47] Tigrim defertur in mare.
Proxima Tigri regio Parapotamia appellatur. in ea dictum est de Mesene; oppidum eius Dabitha[48]. cui iungitur[49] Chalonitis cum Ctesiphonte, non palmetis modo, verum el olea pomisque arbusta[50]. ad eam pervenit Zagrus[51] mons, ex Armenia inter Medos Adiabenosque veniens supra Paraetacenen [52] et Persida. Chalonitis[53] abest a Perside[54]CCCLXXX[55] p.; tantum[56] a Caspio mari et[57] a Syria[58] abesse conpendio[59] itineris[60] aliqui tradunt.
inter has gentes atque Mesenen[61] Sittacene [62]est, eadem Arbelitis[63] et Palaestine[64] dicta. oppidum eius Sittace[65] Graecorum, ab ortu et[66] Sabdata[67], ab occasu autem Antiochia inter duo flumina Tigrim et Tornadotum[68], item Apamea[69], cui nomen Antiochus matris suae inposuit; Tigri[70][71] circumfunditur haec, dividitur Archoo[72].
[73] infra est Susiane, in qua vetus regia Persarum Susa, a Dario Hystaspis filio condita; abest ab Seleucia Babylonia CCCCL p., tantundem ab Ecbatanis[74] Medorum per montem Carbantum[75]. in septentrionali Tigris alveo oppidum est[76] Barbitace[77]; abest a Susis CXXXV p. ibi[78] mortalium soli[79] auri[80] miro odio[81] contrahunt id defodiuntque[82], ne cui sit in usu[83]. Susianis ad orientem versus iunguntur Oxii[84] latrones et[85] Mizaeorum[86] XL populi, liberae feritatis.
supra eos parent[87] Parthis[88] Mardi et Saitae ii[89] qui praetenduntur supra[90] Elymaida[91], quam Persidi in ora iunximus. Susa a Persico mari absunt CCL p. qua [92] subiit ad ear classis Alexandri Pasitigri[93], vicus ad lacum Chaldaicum vocatur Aple[94], unde Susa navigatione LXII[95]. D p. absunt. Susianis ab oriente proximi sunt Cossiaei[96], supra Cossiaeos ad septentrionem Massabatene[97] sub monte Cambalido , qui est Caucasi ramus, inde mollissimo transitu in Bactros[98].
[99] Susianen[100] ab Elymaide[101] disterminat amnis Eulaeus[102], ortus in Medis modicoque spatio cuniculo conditus ac[103] rursus exortus et per Massabatenen[104] lapsus. circumit[105] arcem Susorum[106] ac Dianae templum augustissimum illis[107] gentibus, et[108] ipse[109] in magna[110] caerimonia[111], siquidem reges non ex alio bibunt et ob id in longinqua portant. recipit amnes[112] Hedyphon[113] praeter[114] Asylum Persarum venientem, [115][116]Adunam ex Susianis[117]. oppidum iuxta eum Magoa[118], a Charace XV p.; quidam hoc in extrema Susiane[119] ponunt solitudinibus proximum.
[120] infra Eulaeum Elymais[121] est in ora iuncta Persidi, a flumine Orati[122] ad Characem CCXL p. oppida eius Seleucia et Sostrate[123], adposita monti[124] Chasiro[125]. oram, quae praeiacet, minorum Syrtium vice diximus inaccessam[126] caeno, plurimum limi deferentibus[127] Brixa[128] et Ortacia[129] amnibus , madente et ipsa Elymaide[130] in tantum, ut nullus sit nisi circuitu eius ad[131] Persidem[132] aditus. infestatur et serpentibus, quos flumina deportant. pars eius maxime invia Characene vocatur ab oppido Arabiae claudente[133] regna[134] ea, de quo dicemus[135] exposita prius M. Agrippae sententia.
[136]namque is Mediam et Parthiam et Persidem[137] ab oriente Indo, ab occidente Tigri, a septentrione Tauro Caucasio[138], a meridie Rubro mai terminatas patere in longitudinem[139] |XIII|.XX p., in latitudinem DCCCXL[140] prodidit, praeterea per se[141] Mesopotamiam[142], ab oriente Tigri, ab occasu Euphrate, a septentrione Tauro, a meridie maria Persico inclusam[143], longitudine[144]DCCC p., latitudine CCCLX.
[145]Charax, oppidum Persici sinus intimum, a[146] quo Arabia Eudaemon cognominata excurrit, habitatur in colle manu facto inter confluentes dextra Tigrim[147], laeva Eulaeum[148], II[149] p. laxitate. conditum est primum ab Alexandro Magno, colonis[150] ex urbe regia Durine[151], quae tur interiit, deductis, militum[152] inutilibus ibi relictis; Alexandriam appellari iusserat pagumque Pellaeum[153] a patria sua, quem proprie Macedonum fecerat.
[154] flumina id oppidum expugnavere; postea restituit Antiochus[155] quintus regum et suo[156] nomine appellavit, iterumque [157] infestatum Spaosines[158] Sagdodonaci[159] filius, rex finitimorum Arabum, quem Iuba satrapen Antiochi fuisse falso tradit oppositis molibus restituit nomenque suum dedit, emunito[160] situ iuxta in[161] longitudinem VI[162] p., in latitudinem paulo minus. prius[163] fuit[164] a litore stadiis[165] X[166] — maritimum etiam Vipsania[167] porticus[168] habet[169] —, Iuba vero prodente L??? p.;
hoc in loco[174] genitum[175] esse Dionysium, terrarum[176] orbis situs recentissimum auctorem, quem[177] ad commentanda omnia in[178] orienterl praemiserit Divus Augustus ituro in Armeniam ad Parthicas Arabicasque res maiore filio, non me praeterit[179] nec sum oblitus sui[180] quemque situs diligentissimum auctorem visum nobis[181] introitu operis: in hac[182] tamen parte arma Romana sequi placet nobis Iubamque regem, ad eundem Gaium Caesarem scriptis voluminibus de eadem expeditione Arabica.