[1] Trychno[2], quam quidam strychnon[3] scripsere, utinam nec[4] coronarii[5] in Aegypto uterentur, quos invitat hederae foliorum[6] similitudo in duobus eius generibus, quorum alterum, cui acini coccini[7], granosi[8] in[9] folliculis[10], halicacabon [11] vocant, alii callion, nostri autem vesicariam, quoniam vesicae et calculis prosit. frutex est surculosus verius quam herba, folliculis magnis latisque[12] et turbinatis[13] grandi[14] intus acino, qui maturescit Novembri mense.
[15] tertio folia sunt ocimi, minime diligenter demonstrando remedia, non venena, tractantibus, quippe insaniam facit parvo quoque suco[16]. quamquam et Graeci auctores in iocum vertere. drachmae enim pondere lusum furoris[17] gigni dixerunt, species vanas[18] imaginesque conspicuas obversari[19] demonstrantes ; duplicatum[20] hunc modum legitimam insaniam facere ; quidquid vero adiciatur ponderi, repraesentari[21] mortem .
[22] hoc est venenum, quod innocentissimi[23] auctores simpliciter dorycnion appellavere ab eo, quod cuspides in proeliis tinguerentur illo passim nascente. qui[24] parcius[25] insectabantur[26], manicon nominavere[27]; qui nequiter occultabant , erythron aut neurada[28]aut,[29] ut nonnulli, perisson[30], ne cavendi quidem[31] causa curiosius dicendum.
[32] quin et alterum genus, quod halicacabon[33] vocant, soporiferum est atque etiam opio[34] velocius ad mortem, ab aliis morion, ab aliis moly[35] appellatum, laudatum vero a Diocle[36] et Euenore[37], a Timaristo quidem[38] etiam carmine. mira[39] oblivione innocentia e[40]—quippe praesentaneum remedium ad dentium mobiles firmandos, si colluerentur[41] halicacabo[42]in vino—[43] exceptionem addidere, ne diutius id[44] fieret; delirationem[45] enim[46] gigni. non[47] demonstranda[48] remedia, quorum medicina
maioris mali periculum adferat: commendetur[49] ergo[50] in cibis tertium[51] genus[52] licet ac[53] praeferatur hortensiis[54] saporibus et nil[55] sit corporis malorum, cui non salutares trychnos Xenocrates praedicet; non tamen auxilia earum[56] tanti sunt, ut ideo plura[57] nos[58] de iis commemorare fas[59] putem, praesertim tanta copia innoxiorum medicaminum.
[60] halicacabi radicem bibunt qui vaticinari[61] gallantesque[62] vere[63] ad confirmandas superstitiones aspici[64] se volunt. remedio est— id enim libentius rettulerim—aqua copiosa mulsa calida potu[65]. nec illud praeteribo, aspidum naturae halicacabum in tantum adversam[66], ut radice eius propius admota soporetur [67] illa sopore[68] enecans vis earum. ergo trita ex oleo percussis auxiliatur.