[1] Histria ut paeninsula excurrit. latitudinem eius XL, circuitum[2]CXXV[3] prodidere quidam, item adhaerentis Liburniae[4] et Flanatici[5] sinus, alii CCXXV[6], alii Liburniae CLXXX. nonnulli in Flanaticum[7] sinum Iapudiam promovere a tergo Histriae CXXX, dein Liburniam CL fecere. Tuditanus, qui domuit Histros, in statua sua ibi inscripsit: AB AQVILEIA AD TITIVM[8] FLVMEN STADIA[9] MM[10]. oppida Histriae civium Romanorum Agida[11], Parentium, colonia Pola, quae nunc Pietas Iulia[12], quondam a Colchis[13] condita; abest a Tergeste CV[14]. mox oppidum Nesactium[15] et— nunc finis[16] Italiae — fluvius Arsia[17]. ad[18] Polam ab Ancona traiectus CXX[19] p. est.
[20]In mediterraneo regionis decimae[21] coloniae Cremona, Brixia Cenomanorum[22] agro, Venetorum[23] autem Ateste et oppida Acelum[24], Patavium, Opitergium[25], Belunum[26], Vicetia[27]. Mantua Tuscorum trans Padum sola reliqua. Venetos Troiana stirpe ortos auctor est Cato, Cenomanos[28] iuxta Massiliam habitasse in Volcis[29]. Feltrini[30] et Tridentini et Beruenses[31] Raetica oppida, Raetorum et Euganeorum Verona, Iulienses[32] Carnorum. dein, quos[33] scrupulosius[34] dicere non attineat, Alutrenses, Asseriates, Flamonienses[35] Vanienses et alii[36] cognomine Carici[37], Foroiulienses cognomine Transpadani, Foretani, Nedinates[38], Quarqueni, Tarvisani, Togienses[39], Varvari[40].
in hoc situ interiere per oram Irmene[41], Pellaon, Palsicium[42], ex Venetis Atina et Caelina, Carnis[43] Segesta[44] et Ocra, Tauriscis Noreia. et ab Aquileia ad XII lapidem deletum oppidum etiam invito senatu a M. Claudio Marcello L. Piso auctor est.
In hac regione et undecuma[45] lacus incluti sunt amnesque eorum partus aut[46] alumni, si modo[47] acceptos reddunt, ut Adduam[48] Larius, Ticinum Verbannus, Mincium Benacus, Ollium Sebinnus[49], Lambrum[50] Eupilis, omnes incolas Padi.
[51]Alpis in longitudinem X???[52] p. patere a Supero[53] mari ad Inferum Caelius tradit, Timagenes[54]XXV[55] p. deductis[56], in latitudinem autem Cornelius Nepos C???, T. Livius III stadiorum, uterque diversis in locis. namque et centum milia excedunt aliquando, ubi Germaniam ab Italia summovent , nec LXX inplent[57] reliqua sui parte graciles, veluti naturae providentia. latitudo Italiae subter radices earum a Varo per Vada Sabatia[58], Taurinos, Comum, Brixiam, Veronam, Vicetiam, Opitergium, Aquileiam, Tergeste, Polam, arsiam DCCXLV[59] p[60]. colligit[61].