[1] Cappadocia intus habet coloniam Claudi Caesaris Archelaidem, quam[2] praefluit[3] amnis Halys[4], oppida Comana, quod Salius[5], Neocaesaream[6], quod Lycus,Amasiam, quod Iris[7], in regione hoc[8]Gazacena[9], in Colopene[10] vero Sebastiam[11] et Sebastopolim — haec parva, sed paria supra dictis –, reliqua sui parte[12] Melitam, a Samiramide[13] conditam haud procul Euphrate, Diocaesaream, Tyana, Casta- bala[14], Magnopolim, Zelam et sub monte Argaeo[15] Mazacum[16], quae nunc Caesarea nominatur.
[17] Cappadociae pars praetenta[18] Armeniae Maiori Melitene vocatur, Commagenis[19] Cataonia, Phrygiae Garsauritis[20], Sargaurasana[21], Cammaneni[22], Galatiae Morimene[23], ubi[24] disterminat eas[25] Cappadox amnis, a quo nomen traxere antea Leucosyri dicti. a Neocaesarea supra[26] dicta Minorem Armeniam Lycus amnis disterminat. est et Coeranus[27] intus clarus, in ora autem ab Amiso[28] oppidum et flumen Chadisia[29], Lycastum, a quo Themiscyrena[30] regio, Iris flumen deferens Lycum.
[31] civitas Ziela intus, nobilis clade Triarii et victoria[32] C. Caesaris. in ora amnis Thermodon , ortus ad castell[33][34]um quod vocant Phanorian[35], praeterque radices Amazoni montis lapsus. fuit oppidum eodem nomine et alia quinque, Amazonium[36], Themiscyra, Sotira[37], Amasia, Comana[38], nunc Matium[39] .