Signis e marmore poliendis gemmisque etiam scalpendis[1] atque limandis Naxium[2] diu[3] placuit ante alia. ita vocantur cotes in Cypro insula genitae. vicere postea ex Armenia invectae[4].
Marmorum genera et colores non attinet dicere in tanta notitia nee facile est enumerare in tanta multitudine . quoto[5] cuique[6] enim loco non suum marmor invenitur ? et tamen[7] celeberrimi generis dicta sunt in ambitu terrarum cum gentibus suis.
[8] non omnia autem in lapicidinis[9] gignuntur, sed multa et sub terra sparsa[10], pretiosissimi quidem[11] generis, sicut[12] Lacedaemonium viride cunctisque hilarius, sicut[13] et Augusteum[14] ac deinde Tibereum [15], in Aegypto Augusti ac Tiberii[16] primum principatu reperta. differentia eorum est ab ophite[17], cum[18]sit illud serpentium maculis simile, unde[19] et nomen accepit, quod haec maculas diverso modo colligunt[20], Augusteum undatim crispum[21] in vertices[22], Tibereum[23] sparsa, non convoluta, canitie [24].
[25] neque ex ophite[26] columnae nisi parvae admodum inveniuntur . duo eius genera: molle[27] candidi[28], nigricantis[29] durum[30]. dicuntur ambo capitis dolores sedare adalligati et serpentium ictus[31]. quidam phreneticis ac[32] lethargicis adalligari iubent candicantem. contra serpentes autem a quibusdam praecipue laudatur[33] ex iis[34] quem[35] tephrian[36] appellant a colore cineris. vocatur et Memphites a loco, gemmantis naturae. huius usus conteri[37] et iis, quae urenda sint aut secanda[38], ex[39] aceto inlini[40]; obstupescit ita corpus nec sentit cruciatum[41].
[42] rubet porphyrites[43] in eadem[44] Aegypto; ex eodem[45] candidis intervenientibus punctis leptopsephos[46] vocatur. quantislibet molibus caedendis sufficiunt lapicidinae [47]. statuas ex eo Claudio Caesari procurator eius in urbem ex Aegypto advexit Vitrasius[48] Pollio[49], non admodum probata novitate; nemo certe postea imitatus[50] est.
[51] invenit[52] eadem[53] Aegyptus in Aethiopia quem vocant basaniten[54], ferrei coloris atque duritiae, unde et nomen ei dedit. numquam hic[55] maior repertus est quam in templo Pacis ab imperatore Vespasiano Augusto dicatus argumento Nili[56], sedecim liberis[57] circa ludentibus, per quos totidem cubita summi incrementi augentis[58] se[59] amnis[60] eius[61] intelleguntur. non absimilis illi[62] narratur in Thebis delubro Serapis, ut putant, Memnonis[63] statuae dicatus, quem cotidiano solis ortu contactum radiis crepare tradunt[64].
[65] Onychem[66] in Arabiae[67] tantum montibus nec usquam aliubi[68] nasci putavere nostri veteres, Sudines[69] in Carmania[70]. potoriis[71] primum vasis inde factis, dein pedibus lectorum sellisque, Nepos Cornelius tradit[72] magno fuisse miraculo , cum P. Lentulus Spinther[73] amphoras ex eo Chiorum[74] magnitudine cadorum ostendisset, post quinquennium deinde XXXII pedum longitudinis[75] columnas vidisse se.