[3] Similis cicadis vita, quarum duo genera: minores quae primae proveniunt et novissimae[4] pereunt; sunt autem mutae[5]. sequens est[6] volatura earum[7] quae canunt[8] ; vocantur achetae et, quae minores ex his sunt, tettigonia[9]. sed illae magis canorae. mares canunt[10] in utroque genere, feminae silent. gentes vescuntur iis ad orientem, etiam Parthi opibus abundantibus. ante coitum mares praeferunt, a coitu feminas[11] , ovis earum corrupti[12], quae sunt candida.
[13] coitus supinis. asperitas praeacuta in dorso, qua[14] excavant[15] feturae[16] locum in terra. fit primo vermiculus, deinde[17] ex eo quae vocatur tettigometra, cuius cortice rupto[18] circa solstitia evolant , noctu semper, primo nigrae atque durae. unum hoc ex iis, quae vivunt, et sine ore est; pro eo quiddam aculeat orum[19] linguis simile, et hoc in pectore, quo rorem lambunt. pectus ipsum fistulosum. hoc canunt achetae, ut dicemus[20].[21] de cetero in ventre nihil est.
[22] excitatae cum subvolant, umorem reddunt, quod solum argumentum est rore eas ali. isdem solis nullum ad excrementa corporis foramen. oculis[23] tam hebetes, ut, si quis digitum contrahens ac remittens[24] adpropinquet iis[25], transeant[26] velut folio[27]ludente.[28] quidam duo alia genera faciunt earum: surculariam, quae sit grandior; frumentariam, quam alii avenariam vocant, apparet enim simul cum frumentis arescentibus.