[1]
Hystrices generat India et Africa, spinea[2] contectas
[3] cute[4] irenaceorum[5] genere, sed hystrici longiores aculei
et, cum intendit cutem, missiles[6]. ora urgentium figit canum
et paulo longius iaculatur. hibernis autem se mensibus
condit, quae natura multis et ante omnia ursis.