[1] Eorum coitus hiemis initio nec vulgari quadripedum more[2] , sed ambobus[3] cubantibus conplexisque; dein[4] secessus[5] in specus separatim, in quibus pariunt XXX die plurimum quinos[6]. hi sunt candida informisque caro, paulo muribus maior, sine oculis, sine pilo; ungues tantum prominent. hanc lambendo paulatim figurant. nec quicquam rarius[7] quam parientem[8] videre ursam. ideo mares quadragenis diebus latent, feminae quaternis mensibus.
[9]specus si non habuere, ramorum fruticumque congerie aedificant , inpenetrabiles[10] imbribus mollique fronde constratos. primis diebus bis[11] septenis tam gravi somno premuntur, ut ne[12] vulneribus quidem excitari queant. tune mirum in modum veterno pinguescunt. illi sunt adipes medicaminibus apti contraque defluvium capilli tenaces. ab his diebus residunt[13] ac priorum pedum suctu[14] vivunt. fetus rigentes[15] adprimendo pectori fovent non alio[16] incubitu quam ad[17] ova volucres.
[37] invalidissimum[38] urso caput, quod leoni firmissimum[39] . ideo urgente vi praecipitaturi se ex aliqua rupe manibus cooperto[40] iaciuntur ac saepe in harena colapho[41] infracto exanimantur. cerebro veneficium inesse Hispaniae credunt occisorumque in spectaculis capita cremant testato, quoniam potum in ursinam rabiem agat[42]. ingrediuntur et bipedes[43] ; arhorem aversi derepunt[44].
[45] tauros ex ore cornibusque eorum omnibus pedibus suspensi pondere fatigant. nec alteri animalium in maleficio stultitia sollertior. annalibus notatum est M. Pisone M. Messala[46] cos. a. d. XIIII kal. Oct. Domitium Ahenobarbum aedilem curulem ursos Numidicos centum et totidem venatores Aethiopas in circo dedisse . miror adiectum Numidicos fuisse, cum in Africa ursum non gigni constet.