[1] Transiit[2] deinde ars vulgo ubique ad effigies deorum. Romae simulacrum ex aere factum Cereri[3] primum reperio ex peculio Sp. Cassi, quem regnum adfectantem pater ipsius interemerit[4]. transiit[5] et a diis ad[6] hominum statuas atque imagines[7] multis modis. bitumine[8] antiqui[9] tinguebant[10] eas, quo magis mirum est placuisse auro integere[11]. hoc nescio an Romanum fuerit inventum; certe etiam nomen non[12] habet vetustum[13].
[14] effigies hominum non solebant exprimi nisi aliqua inlustri[15] causa perpetuitatem merentium[16], primo sacrorum certaminum victoria maximeque Olympiae, ubi omnium, qui vicissent, statuas dicari mos erat, eorum vero, qui ter ibi superavissent ex membris ipsorum similitudine expressa, quas iconicas[17] vocant.
Athenienses nescio an primis omnium[18] Harmodio et Aristogitoni tyrannicidis[19] publice posuerint statuas. hoc actum[20] est eodem anno, quo et Romae reges pulsi. excepta deinde res est a toto orbe terrarum humanissima ambitione, et in[21] omnium municipiorum foris statuae ornamentum esse coepere propagarique[22] memoria hominum et honores legendi aevo basibus[23] inscribi, ne in sepulcris tantum legerentur. mox forum et in domibus privatis factum[24] atque in atriis[25]: honos[26] clientium[27] instituit sic colere [28] patronos.