[1] Hieme conduntur — unde enim firmae[2] pruinas nivesque et aquilonum flatus perferre[3] vires? — sane et insecta [4] omnia, sed minus diu quae parietibus nostris occultata mature tepefiunt. circa apes aut temporum locorumve ratio mutata est, aut erraverunt priores. conduntur a vergiliarum occasu et[5] latent ultra exortum — adeo non ad veris initium, ut dixere, nec[6] quisquam in Italia de alvis existimat ante fabas[7] florentes —,
[8] exeunt[9] ad opera et labores, nullusque, cum per caelum licuit, otio perit dies. primum favos[10] construunt , ceram fingunt[11], hoc est domos cellasque faciunt, dein subolem, postea mella, ceram ex floribus, melliginem e[12] lacrimis arborum quae glutinum pariunt, salicis, ulmi, harundinis suco[13] , cummi, resina.