[1][2] Haec fuere numinum[3] templa, priscoque ritu[4] simplicia rura etiam nunc[5] deo praecellentem arborem dicant. nec[6] magis auro fulgentia atque ebore simulacra quam lucos[7] et in iis silentia ipsa[8] adoramus. arborum genera numinibus suis dicata perpetuo[9] servantur, ut Iovi aesculus[10], Apollini laurus, Minervae olea, Veneri myrtus, Herculi populus. quin et Silvanos Faunosque[11] et dearum genera silvis ac sua numina tamquam e[12] caelo attributa credimus.
arbores postea blandioribus fruge sucis hominem mitigavere[13]. ex his recreans membra olei liquor[14] viresque potus vini, tot denique[15] sapores anni sponte venientes et mensae, depugnetur licet[16] earum causa cum feris et pasti naufragorum corporibus pisces expetantur[17], etiam nunc[18] tamen secundae.
mille praeterea sunt usus earum, sine quis vita degi non possit. arbore sulcamus maria terrasque[19] admovemus, arbore[20] exaedificamus tecta. arborea et simulacra numinum fuere nondum pretio excogitato[21] beluarum cadaveri[22] atque[23] ut, a diis nato[24] iure luxuriae, eodem ebore numinum ora spectarentur[25] et mensarum pedes. produnt Alpibus coercitas ut[26] tum[27] inexsuperabili [28] munimento[29] Gallias hanc primum habuisse causam superfundendi [30] se Italiae, quod Helico ex Helvetiis civis[31] earum[32] fabrilem ob artem[33] Romae commoratus ficum siccam et uvam oleique ac vini promissa[34] remeans secum tulisset. quapropter haec vel bello[35] quaesisse venia sit.
[36] Sed quis non iure miretur arborem umbrae gratia tantum ex alieno petitam orbe? platanus haec est[37], in[38] mare Ionium Diomedis insula[39] tenus[40] eiusdem tumuli gratia primum invecta, inde in Siciliam transgressa atque inter primas donata Italiae et iam ad Morinos usque pervecta ac tributarium etiam detinens solum, ut gentes vectigal et pro umbra pendant[41].
[53] Celebratae[54] sunt primum in ambulatione Academiae[55] Athenis cubitorum XXXIII[56] radice ramos antecedente. nunc est[57] clara in Lycia fontis gelidi socia amoenitate, itineri adposita , domicilii modo cava octoginta atque unius pedum specu, nemorosa[58] vertice et se vastis protegens ramis[59] arbor um instar, agros longis obtinens[60] umbris ac, ne quid desit speluncae imagini, saxea[61] intus crepidinis corona muscosos conplexa pumices[62], tam digna miraculo[63], ut Licinius[64] Mu[65]- cianus ter consul et nuper provinciae eius legatus prodendum etiam posteris putaverit, epulatum intra eam se cum duodevicensimo comite, large ipsa toros praebente frondis[66], ab omni adflatu securum, optantem[67] imbrium per folia[68] crepitus [69], laetiorem quam[70] marmorum nitore, picturae[71] varietate[72], laquearium auro cubuisse in eadem.
[77] est Gortynae in insula Creta iuxta fontem platanus una insignis[78] utriusque linguae monimentis, numquam folia dimittens, statimque ei Graeciae fabulositas superfuit Iovem sub ea cum Europa concubuisse, ceu vero non alia eiusdem generis esset[79] in Cypro. sed ex ea primum in ipsa Creta[80], ut est natura hominum novitatis avida, platani[81] satae regeneravere[82] vitium, quandoquidem commendatio arboris eius non alia maior est quam soles[83] aestate[84] arcere[85], hieme[86] admittere.
inde in Italiam quoque ad[87] surburbana sua Claudio principe Marcelli Aesernini [88] libertus, sed qui se potentiae causa Caesaris libertis adoptasset, spado Thessalicus praedives, ut merito dici possit[89] is quoque[90] Dionysius, transtulit id genus. durantque[91] et in Italia portenta[92] terrarum praeter illa scilicet quae ipsa excogitavit Italia.