Reddatur et corvis sua gratia, indignatione quoque populi[1] Romani[2] testata[3] , non solum conscientia. Tiberio principe ex fetu[4] supra Castorum[5] aedem[6] genito pullus in adpositam[7] sutrinam devolavit, etiam religione[8] commendatus officinae domino. is mature sermoni adsuefactus, omnibus matutinis evolans in rostra in forum versus, Tiberium , dein Germanicum et Drusum Caesares nominatim, mox transeuntem populum Romanum salutabat, postea ad tabernam remeans, plurium annorum adsiduo officio mirus[9] .
hunc sive aemulatione vicinitatis manceps proximae sutrinae sive iracundia subita, ut voluit videri, excrementis eius posita[10] calceis macula, exanimavit, tanta plebei consternatione , ut primo pulsus ex ea regione, mox interemptus sit funusque aliti innumeris celebratum exequiis, constratunm[11] lectum super Aethiopum duorum umeros, praecedente tibicine et coronis omnium generum ad rogum usque, qui constructus dextra viae Appiae ad secundum lapidem in campo Rediculi[12] appellato fuit.
hoc gestum M. Servilio C.[16] Cestio cos. a. d. V kal. Apriles. nunc quoque erat in urbe Roma, haec prodente me, equitis[17] Romani cornix e Baetica primum colore mira admodum nigro, dein[18] plura contexta[19] verba exprimens et[20] alia atque alia[21] crebro addiscens. nec non et recens fama Crateri Monocerotis[22] cognomine in Erizena[23] regione Asiae corvorum opera venantis eo quod[24] devehebat[25] in silvas eos insidentes corniculo[26] umerisque; illi vestigabant agebantque eo perducta consuetudine, ut exeuntem sic comitarentur et feri.