[1] Ulcera multorum sunt generum[2] ac multis modis[3] curantur. panacis omnium generum radix ex vino calido inlinitur manantibus[4]. siccat[5] privatim quam Chironiam diximus; cum melle trita tubera aperit ulceribusque[6],[7] quae serpunt, deploratis auxilio est cum aeris flore vino temperata omnibus modis, vel semine vel flore[8] vel radice. eadem cum polenta vetustis volneribus prodest, Heraclion quoque[9] siderion,
[10] Apollinaris, psyllium, tragacantha [11][12]. scordotis cum melle purgat; farina eius carnis excrescentes per se inspersa[13] consumit. Polemonia ulcera, quae cacoëthe vocant, sanat; centaurium maius inspersum vel inlitum, item minoris coma[14] decocta vel trita vetera quoque ulcera purgat et persanat. folliculi clymeni recentibus plagis inponuntur. inlinitur autem Gentiana ulceribus , quae serpunt, radice tusa vel decocta in aqua ad mellis crassitudinem vel suco, volneribus ex ea factum Lycium.
[15] Lysimachia recentibus plagis medetur, plantago omnium generum ulceribus, peculiariter senum et infantium[16]. igni emollita[17] melior et cum cerato crassa ulcerum labra[18] purgat, nomas sistit[19] ; tritam suis foliis integere oportet. suppurationes, collectiones[20], sinus ulcerum chelidonia quoque siccantur, volnera adeo, ut etiam pro spodio utantur; eadem iam desperatis cum axungia inponitur[21].
[22] dictamnum[23] pota sagittas pellit et alia tela extrahit inlita—bibitur ex aquae[24] cyatho foliorum obolo—, proxime pseudodictamnum; utraque et suppurationes discutit. aristolochia quoque putria ulcera exest[25], sordida purgat[26] cum melle vermesque[27] extrahit, item clavos in ulcere[28] natos et infixa corpori omnia, praecipue sagittas et ossa fracta cum resina, cava vero ulcera explet per se et cum[29] iride, recentia vulnera[30] ex aceto;
[38] peristereos ad omnia genera vel callosorum putrescentiumque ulcerum facit. manantia nymphaeae Heracliae[39] radix sanat, item cyclamini radix vel per[40] se vel ex aceto vel cum melle; eadem et contra steatomata efficax. sic et[41] ad ulcera manantia hysopum, item peucedanum; ei[42] ad recentia volnera vis tanta est, ut squamam [43] ossibus extrahat. praestant hoc et anagallides cohibentque quas vocant nomas et rheumatismos, utiles et recentibus plagis,
[44] sed praecipue senum corpori, cum cerato apostemata et ulcera taetra folia[45] mandragorae recentia, radix volnera cum melle aut oleo, cicuta cum siligine mixta mero, aizoum herpetas[46] quoque ac[47] nomas ac[48] putrescentia, sicut erigeron verminosa[49], recentia autem volnera astragali radix et vetera ulcera, quae[50] purgat hypocisthis utraque. leontopodii semen tritum in aqua et[51] cum polenta inlitum spicula[52] sagittarum extrahit, item pycnocomi[53] semen.
[54] tithymallus characias[55] suco gangraenas, phagedaenas, putria vel decocto ramorum cum polenta et oleo, orchis radices hoc amplius et cacoëthe[56] cum melle, siccae et recentes[57] per se vulnera[58][59], onothera efferantia[60] sese ulcera sanat. Scythae[61] ulcera[62] Scythica [63] curant. ad carcinomata argemonia ex melle efficacissima est.
[64] ulceribus[65] praesanatis[66] asphodeli radix decocta ut diximus, trita cum polenta et inlita, quibuscumque[67] vero Apollinaris, astragali radix in pulverem trita umidis ulceribus prodest, item callithrix decocta in aqua, privatim vero iis[68], quae[69] calciamento[70] facta sint, verbenaca nec non et Lysimachia contrita ac nymphaea arida infriata[71]. polythrix inveteratis iisdem utilior est[72].
[78] verbasci semine ac foliis ex vino decoctis ac tritis omnia infixa corpori extrahuntur, item mandragorae foliis cum polenta[79], cyclamini radicibus cum[80] melle. trixaginis folia in oleo contrita iis[81] maxime adhibentur ulceribus, quae serpunt, et alcima in[82] melle trita, Vettonica[83] ad carcinomata et malandrias[84] veteres addito sale.