[8] ideo pinnarum[9] quoque fiunt discrimina , quae[10] pedum vice sunt datae piscibus, nullis[11] supra quaternas , quibusdam[12] binae[13], aliquis nullae. in Fucino tantum lacu piscis est qui octonis pinnis natat. binae omnino longis et lubricis[14] , ut anguillis et congris, allis[15] nullae, ut murenis, quibus nec branchiae. haec omnia flexuoso corporum inpulsu ita mari utuntur, ut serpentes terra[16] , et in sicco quoque repunt; ideo etiam vivaciora talia. et e planis aliqua[17] non habent pinnas, ut pastinacae — ipsa enim latitudine natant — et quae mollia appellantur, ut[18] polypi, quoniam pedes illis pinnarum vicem praestant.