Namque et chamaeplatani vocantur coactae brevitatis , quoniam arborum etiam abortus invenimus. hoc quoque ergo[1] in genere pumilionum infelicitas dicta erit. fit autem et serendi genere et recidendi. primus C. Matius ex equestri ordine, Divi Augusti amicus, invenit nemora[2] tonsilia[3] intra hos LXXX[4] annos.