[1] Gaudent plausu atque tinnitu[2] aeris eoque convocantur. quo manifestum est auditus quoque inesse sensum. effecto opere[3], educto fetu functae[4] munere[5] omni exercitationem tamen[6] sollemnem habent, spatiataeque in aperto et in altum elatae[7], gyris[8] volatu editis[9], tum demum ad cibum redeunt.
[10] vita iis[11] longissima, ut[12] prospere inimica ac[13] fortuita cedant[14] , septenis annis. universas alvos[15] numquam ultra decem annos durasse proditur. sunt qui mortuas , si intra tectum[16] hieme serventur[17] , dein[18] sole verno torreantur ac ficulneo cinere tepido[19] foveantur[20], putent revivescere [21];
[22] in totum vero amissas reparari ventribus bubulis recentibus cum fimo obrutis[23], Vergilius iuvencorum corpore exanimato, sicut equorum vespas atque crabrones, sicut asinorum scarabaeos[24] , mutante natura ex aliis[25] quaedam in[26] alia. sed horum omnium coitus cernuntur, et tamen in fetu eadem prope natura quae apibus.