[1] Praeter hos contigit eius coronae honos M. Calpurnio Flammae tribuno militum in Sicilia, centurioni vero uni ad hoc tempus Cn. Petreio[2] Atinati Cimbrico bello. primum pilum is capessens sub Catulo exclusam ab hoste[3] legionem suam hortatus tribunum suum[4] dubitantem per castra hostium erumpere interfecit legionemque eduxit. invenio apud auctores eundem praeter hunc honorem adstantibus Mario et Catulo cos. praetextatum immolasse ad tibicinem foculo posito.
scripsit et Sulla dictator ab exercitu se quoque donatum apud Nolam legatum bello Marsico , idque etiam in villa sua Tusculana, quae fuit postea Ciceronis, pinxit[5]. quod si verum est, hoc exsecrabiliorem eum dixerim, quandoquidem eam capiti suo proscriptione sua ipse detraxit, tanto paucioribus civium servatis quam postea occisis. addat etiamnum huic gloriae[6] superbum cognomen Felicem, ipse tamen obsessis in toto orbe proscriptis hac[7] corona Sertorio cessit.
[8] Aemilianum[9] quoque Scipionem[10] Varro auctor est donatum obsidionali[11] in Africa Manilio consule, III[12] cohortibus servatis totidemque ad servandas eas eductis, quod et statuae eius in foro suo[13] divus Augustus inscripsit[14]. ipsum Augustum[15] M.[16] Cicerone filio consule[17] idibus Septembribus senatus obsidionali donavit; adeo civica[18] non satis videbatur. nec praeterea quemquam[19] invenimus donatum.
Nullae ergo herbae fuere certae in hoc honore, sed quaecumque fuerant in periculi sede, quamvis ignobiles ignotaeque, honored nobilem faciebant, quod latere[20] apud nos minus quidem[21] miror cernens neglegi ea quoque , quae[22] ad valitudinem conservandam cruciatusque corporis propulsandos et mortem arcendam pertinent. sed quis[23] non mores iure castiget[24]? addidere vivendi pretia[25] deliciae luxusque[26]; numquam fuit vitae cupido maior nec minor cura.
aliorum hanc operae[27] esse[28] credimus ac[29] ne[30] mandato[31] quidem nostro alios id agere, medicisque provisum esse pro morbis[32]. ipsi fruimur voluptatibus[33] et, quo nihil equidem[34] probrosius duco[35], vivimus aliena fiducia. immo vero plerisque[36] ultro[37] etiam inrisui[38] sumus ista commentantes [39] atque[40] frivoli operis arguimur[41], magno[42] quamquam inmensi laboris solatio[43], sperni cum rerum natura, quam certe non defuisse nobis docebimus et invisis[44] quoque herbis inseruisse remedia, quippe cum medicinas dederit etiam aculeatis.
haec enim proxime restant ex iis[45], quas priore[46] libro nominavimus, in quibus ipsis providentiam naturae satis mirari[47] amplectique non est. dederat[48] quas diximus molles cibisque gratas, pinxerat remedia[49] in floribus visuque [50] ipso animos invitaverat etiam deliciis auxilia permiscens :
en[51], excogitavit aliquas aspectu[52] hispidas, tactu[53] truces [54], ut tantum non vocem[55] ipsius fingentis illas rationemque reddentis[56] exaudire[57] videamur[58], ne scilicet[59] depascat avida quadripes, ne procaces manus rapiant, ne neglecta[60] vestigia obterant[61], ne insidens ales infringat, iis[62] muniendo aculeis telisque armando, remediis ut tuta ac salva[63] sint. ita hoc quoque, quod in iis[64] odimus, hominum causa excogitatum [65] est.