[1] Arvorum sacerdotes Romulus in primis instituit seque duodecimum fratrem appellavit inter illos Acca Larentia[2] nutrice sua genitos[3], spicea corona, quae vitta alba colligaretur, sacerdotio ei pro religiosissimo insigni data; quae prima apud Romanos fuit corona, honosque is[4] non nisi vita finitur[5] et exules etiam captosque comitatur. bina tunc iugera p. R. satis erant,
[6] nullique maiorem modum adtribuit, quo servorum paulo ante principis Neronis contento huius spatii[7] viridiariis? piscinas iuvat maiores habere, gratumque, si non aliquem culinas. Numa instituit deos fruge colere et mola salsa supplicare atque, ut auctor est Hemina[8] , far torrere, quoniam tostum cibo salubrius esset[9], id uno modo consecutus[10], statuendo non esse purum ad rem divinam nisi tostum.
[11] is et Fornacalia[12] instituit farris torrendi ferias et aeque religiosas Terminis agrorum. hos enim deos tum maxime noverant, Seiamque a serendo, Segestam a segetibus appellabant, quarum simulacra in circo videmus—tertiam[13] ex his nominare sub tecto religio est—, ac ne degustabant quidem novas fruges aut vina, antequam sacerdotes primitias libassent[14].