condi olivas optime orchites[1] et posias, vel virides in muria vel fractas[2] in lentisco[3]. oleum quam[4] acerbissima[5] oliva optimum fieri. cetero quam primum e terra colligendam[6], si inquinata sit, lavandam[7]; siccari triduo satis esse. si gelent frigora, quarto die premendam[8]; 5 hanc[9] et sale[10] aspergi. oleum in tabulato minui[11] deteriusque fieri, item in amurca et[12] fracibus[13] — hae sunt carnes et inde faeces —;
[14] quare saepius die[15] capulandum[16], praeterea concha[17] et[18] in plumbeas cortinas[19]; aere vitiari. ferventibus[20] omnia ea fieri clausisque torcularibus et quam minime ventilatis[21], ideo nec[22] ligna ibi caedi oportere — qua de causa[23] e nucleis ipsarum ignis aptissimus —; ex[24] cortinis in labra fundendum, ut[25] fraces[26] et amurca linquantur[27]. ob id[28] crebrius vasa mutanda [29], fiscinas spongia[30] tergendas[31], ut quam maxime pura sinceritas constet.
[32] postea inventum ut lavarentur utique ferventi aqua, protinus prelo[33] subicerentur solidae — ita enim amurca exprimitur[34] —, mox trapetis fractae premerentur [35][36] iterum. premi plus quam centenos modios non probant : factus[37] vocatur[38]; quod vero post molam[39] primum expressum [40] est, flos. factus tres[41] gemino[42] foro[43] a quaternis hominibus[44] nocte et die premi iustum est.