[1] Tertius consensus fuit in[2] horarum observatione[3], iam[4] hic[5] ratione[6] accedens, quando et a quo in Graecia reperta [7] , diximus secundo volumine[8] . serius etiam hic[9] Romae[10] contigit. XII tabulis ortus tantum et occasus nominantur, post aliquot[11] annos adiectus est et meridies, accenso consulum id pronuntiante, cum a curia[12] inter Rostra et Graecostasin [13] prospexisset[14] solem; a[15] columna Maenia[16] ad carcerem[17] inclinato sidere supremam pronuntiavit[18], sed hoc serenis tantum diebus, usque ad primum Punicum bellum.
[19] princeps[20] solarium horologium statuisse ante XII[21] annos quam cum[22] Pyrro bellatum est ad aedem[23] Quirini L.[24] Papirius Cursor, cum eam dedicaret a patre suo votam, a Fabio Vestale proditur. sed neque facti[25] horologii rationem vel artificem[26] significat nec uude translatum sit aut apud quem scriptum id invenerit.
[27] M. Varro primum statutum[28] in publico secundum Rostra in columna tradit bello Punico primo[29] a M.[30] Valerio Messala cos. Catina capta in Sicilia, deportatum inde post XXX annos quam de Papiriano horologio traditur, anno urbis CCCCLXXXX[31] . nec congruebant[32] ad horas eius lineae[33] , paruerunt tamen ei[34] annis undecentum, done Q. Marcius Philippus, qui cum L. Paulo fuit censor[35], diligentius ordinatum iuxta posuit, idque munus inter censoria[36] opera gratissima acceptum est.
etiam[37]tum tamen nubilo[38] incertae[39] fuere horae usque ad proximum lustrum. tune Scipio Nasica collega Laenati[40] primus aqua[41] divisit horas aeque noctium ac[42] dierum idque[43] horologiumsub tecto[44] dicavit anno urbis DXCV. tam diu populo Romano[45] indiscreta lux fuit.
Nunc praevertemur[46] ad reliqua animalia primumque terrestria .