[1] sed in duos dividitur sinus. is[2] qui ab[3] oriente est Persicus appellatur, |XXV| circuitu, ut Eratosthenes tradit; ex adverso est Arabia, cuius |XV|[4] longitudo. rursus altero ambitur sinu Arabico nominato. oceanum qui influit Azanium[5] appellant. Persicum introitu[6] V??? latitudinis, alii IIII fecerunt. ab eo ad intimum[7] sinum recto cursu[8] |XI|.XXV propemodum constat esse et situm[9] eius humani capitis effigie[10].
[11] Onesicritus et Nearchus ab Indo amne in sinum Persicum atque illinc Babylonem Euphratis paludibus scripserunt |XVII|[12] esse.
In Carmaniae[13] angulo[14] Chelonophagi[15], testudinum superficie casas tegentes, carne vescentes[16]. a flumine Arabi[17] promunturium ipsum inhabitant, praeter capita toto corpore hirti coriisque piscium vestiti.