[1] Insectorum pedes primi[2] longiores duros habentibus oculos, ut subinde pedibus eos tergeant, ceu notamus in muscis. quae ex iis novissimos habent longos[3], saliunt, ut locustae. omnibus autem his seni pedes. araneis quibusdam praelongi accedunt bini. internodia singulis terna. octonos et marinis esse diximus, polypis, saepiis, [4] lolligini[5], cancris, qui bracchia in contrarium movent, pedes in orbem aut[6] in oblicum[7]; iidem solis[8] animalium rotundi.
[13]Solidipedum[14] crura statim iusta nascuntur mensura, postea exporrigentia se verius quam crescentia[15]. itaque in infantia scabunt aures posterioribus pedibus[16], quod addita aetate non queunt, quia longitudo superficiem[17] corporum solam[18] ampliat. hac de causa inter initia pasci nisi[19] summissis genibus non possunt nec usque dum cervix ad iusta incrementa[20] perveniat .