[11] iam vero et mensas repositoriis inponimus ad[12] sustinenda opsonia, interradimus alia, ut[13] quam plurimum lima perdiderit. vasa cocinaria ex argento fieri Calvus[14] orator quiritat[15]; at[16] nos carrucas[17] argento caelare invenimus, nostraque aetate Poppaea [18] coniunx Neronis principis soleas delicatioribus[19] iumentis suis ex auro quoque induere iussit[20].
[21] Triginta duo libras[22] argenti Africanus sequens heredi reliquit[23] idemque, cum de Poenis triumpharet, IIII[24] CCCLXX[25] pondo transtulit. hoc argenti tota Carthago ha buit illa terrarum[26] aemula, quot[27] mensarum[28] postea[29] apparatu victa! Numantia quidem[30] deleta[31] idem Africanus in triumpho militibus[32] $X$[33] VII dedit[34]. o viros illo imperatore dignos, quibus [35] hoc satis fuit! frater eius[36] Allobrogicus[37] primus omnium pondo mille habuit, at Drusus[38] Livius in tribunatu plebei[39] X[40].
[41]nam propter quinque[42] pondo notatum a censoribus triumphalem senem fabulosum iam videtur, item Catum Aelium, cum legati Aetolorum in consulatu prandentem in fictilibus adissent, missa ab iis[43] vasa argentea non accepisse neque aliud habuisse argenti ad supremum vitae diem quam duo pocula, quae L. Paulus[44] socer ei[45] ob virtutem devicto Perseo [46] rege donavisset.
invenimus legatos Carthaginiensium dixisse nullos hominum inter sese[47] benignius vivere quam Romanos. eodem enim[48] argento apud omnes[49] cenitavisse[50] ipsos. at[51], Hercules, Pompeium Paulinum, Arelatensis[52] equitis Romani filium paternaque gente pellitum[53], XII[54] pondo argenti habuisse[55] apud exercitum ferocissimis gentibus oppositum scimus;
[56] lectos vero iam pridem mulierum totos operiri argento, quaedam[57] et triclinia. quibus argentum addidisse primus traditur Carvilius[58] Pollio[59] eques Romanus, non ut operiret aut[60] Deliaca[61] specie faceret , sed Punicana[62]; eadem et aureos fecit, nee multo post argentei Deliacos imitati sunt. quae omnia expiavit bellum civile Sullanum.
[63] Paulo enim ante haec factae[64] sunt lances[65] e[66] centenis libris argenti, quas tune super CL[67] numero fuisse Romae constat multosque ob[68] eas proscriptos[69] dolo concupiscentium . erubescant[70] annales, qui bellum civile illud talibus vitiis inputavere; nostra aetas fortior fuit. Claudii principatu servus[71] eius[72] Drusilianus[73] nomine Rotundus, dispensator Hispaniae citerioris, quingenariam[74] lancem habuit, cui fabricandae[75] officina prius exaedificata fuerat[76], et comites eius octo ad[77] CCL libras[78], quaeso, ut quam multi[79] eas conservi eius[80] inferrent, aut quibus cenantibus?
[81] Cornelius Nepos tradit ante Sullae[82] victoriam duo tantum triclinia[83] Romae fuisse argentea, repositoriis argentum addi sua memoria coeptum. Fenestella, qui obiit novissimo Tiberii Caesaris principatu, ait[84] et testudinea tum in usum venisse, ante se autem paulo[85] lignea, rotunda, solida nec multo maiora quam mensas[86] fuisse[87], se quidem puero quadrata et conpacta aut acere operta aut citro[88] coepisse[89], mox additum argentum in angulos lineasque per commissuras, tympana vero se iuvene appellata, tum[90] a stateris[91] et lances, quas antiqui magides vocaverant.
[92] Nec copia argenti tantum furit[93] vita[94], sed valdius[95] paene[96] manipretiis[97], idque iam pridem, ut ignoscamus nobis. delphinos quinis[98] milibus[99] sestertium[100] in libras emptos C. Gracchus habuit, L. vero Crassus orator duos[101] scyphos[102] Mentoris artificis manu caelatos HS C???[103], confessus[104] tamen est numquam iis[105] uti propter verecundiam ausum. scimus[106] eundem HS VI[107] in singulas libras vasa empta[108] habuisse.
[109]Asia primum devicta[110] luxuriam misit in Italiam, siquidem L. Scipio in triumpho transtulit argenti caelati pondo[111] mille[112]et[113] CCCC[114] et vasorum aureorum pondo[115] MD [anno[116] conditae urbis DLXV]. at[117] eadem Asia donata[118] multo etiam gravius adflixit[119] mores, inutiliorque victoria illa hereditas Attalo[120] rege mortuo fuit.
tum enim haec emendi Romae in auctionibus regiis[121] verecundia exempta est urbis anno DCXXII[122], mediis LVII[123] annis erudita civitate amare etiam, non solum admirari[124], opulentiam externam, inmenso et Achaicae[125] victoriae momento[126] ad inpellendos mores, quae et ipsa in[127] hoc intervallo anno urbis DCVIII parta signa et[128] tabulas pictas invexit. ne quid deesset[129],
[130] pariter quoque[131] luxuria nata est et Carthago sublata, ita congruentibus fatis, ut[132] et liberet amplecti vitia et liceret. petiere[133] et[134] dignationem[135] hine aliqui[136] veterum. C. Marius post victoriam Cimbricam cantharis potasse Liberi patris exemplo traditur, ille arator Arpinas et manipularis imperator.