[7] haec est viminalium cultura. perticalis et virga et talea seritur, fossura eadem. perticas ex ea caedi iustum est quarto fere anno. et hae[8] autem senescentium locum[9] propagine[10] sarciunt[11] praecisa[12] post annum[13]. salicis viminalis iugera singula sufficient xxv vineae iugeribus. eiusdem rei causa populus alba seritur bipedaneo pastinato, talea sesquipedali, biduo siccata, palmipedi intervallo, terra superiniecta II cubitorum crassitudine.
[14] Harundo etiamnum[15] dilutiore quam hae solo gaudet . seritur bulbo radicis[16], quod alii oculum vocant, dodrantali scrobe, intervallo II pedum[17] et semipedis, reficiturque ex sese vetere[18] harundineto exstirpato, quod utilius repertum quam castrare, sicut antea. namque inter se radices serpunt mutuoque discursu[19] necantur.
tempus conserendi , priusquam oculi harundinum intumescant, ante kal. Martias. crescit ad brumam usque desinitque, cum durescere incipit. hoc signum tempestivam habet caesuram . et hanc autem, quotiens et vineam, fodiendam putant . seritur et traversa, non alte terra[20] condita, erumpuntque e singulis oculis totidem plantae.
[23] Castanea pedamentis omnibus praefertur facilitate tractatus, perdurandi pervicacia; regerminatione caedua vel salice laetior. quaerit solum facile nec tamen harenosum , maximeque sabulum umidum aut carbunculum vel tofi etiam farinam, quamlibet opaco septentrionalique et praefrigido situ, vel etiam declivi. recusat eadem glaream[24], rubricam, cretam omnemque terrae fecunditatem.
[25] seri nuce diximus, sed nisi ex[26] maximis non provenit, nec nisi quinis[27] acervatim satis. refringi[28] solum debet sub ea[29] ex Novembri mense in Februarium, quo solutae sponte cadunt ex arbore atque subnascuntur. intervalla sint pedalia, undique sulco dodrantali. ex hoc seminario transferuntur in aliud bipedali intervallo post[30] biennium[31].
sunt et propagines [32], nulli quidem faciliores. nudata enim radice tota in sulco prosternitur; tur ex cacumine supra terram relicto renascitur et alia ab radice. sed tralata nescit hospitari pavetque[33] novitatem[34] biennio fere; postea prosilit. ideo nucibus potius quam viveradicibus[35] plantaria caedua implentur .
cultura non alia quam supra dictis, fodiendo[36] supputandisque[37] per biennium sequens. de cetero ipsa se colit umbra stolones[38] supervacuos enecante. caeditur intra septimum annum. sufficiunt pedamenta iugeri vicenis[39] vinearum iugeribus, quando etiam bifida ex[40] stirpe fiunt, durantque ultra alteram silvae suae caesuram.
Aesculus similiter provenit, caesura triennio[41] serior[42], minus morosa nasci in quacumque terra seritur vere balano, sed non nisi aesculi, scrobe dodrantali, intervallis II pedum . saritur[43] leviter quater anno. hoc pedamentum minime putrescit caesumque[44] maxime fruticat.
Praeter haec, quae diximus, sunt caedua[45] fraxinus, laurus , persica, corulus, malus, sed tardius nascuntur terramque defixa vix tolerant, non modo umorem. sabucus contra firmissima ad palum taleis seritur, ut populus. nam de [46] cupresso satis diximus.