[1] Sunt qui suptilitatem animi constare non tenuitate sanguinis putent, sed cute operimentisque corporum magis aut minus bruta esse, ut[2] ostreas[3] et testudines; boum[4] ferga, saetas suum obstare tenuitati[5] immeantis spiritus , nec purum liquidumque tramitti; sic et in homine, cum crassior callosiorve excludat cutis: ceu[6] vero non crocodilis et duritia[7] tergoris tribuatur et sollertia[8].
[9] hippopotami corio[10] crassitudo talis, ut inde tornentur[11] hastae, et tamen quaedam ingenio medica diligentia. elephantorum[12] quoque tergora inpenetrabiles caetras[13] habent, cum tamen omnium quadripedum suptilitas animi praecipua perhibetur[14] illis. ergo[15] cutis ipsa sensu caret, maxime in capite. ubicumque per se ac sine carne est, volnerata non coit, ut in bucca cilioque.
[16][17] Quae animal pariunt, pilos[18] habent; quae ova, pinnas aut squamas aut corticem[19] , ut testudines, aut cutem[20] puram , ut serpentes. pinnarum caules omnium cavi[21]. praecisae [22] non crescunt, evulsae[23] renascuntur. membranis volant fragilibus insecta, umentibus hirundines in mari, siccis inter[24] tecta. vespertilionum[25] alae quoque articulos habent.
[32] pubescit homo solus, quod nisi contigit[33] , sterilis in gignendo est, seu mas[34] seu femina[35]. pili in homine partim simul, partim postea gignuntur. hi[36] castratis[37] non nascuntur[38], congeniti autem non desinunt, sicut nec feminis magno opere; inventae tamen quaedam defluvio capitis invalidae, ut[39] et lanugine[40] oris, cum menstrui cursus stetere. quibusdam post genituri[41] sponte non gignuntur. quadripedibus pilum cadere atque subnasci annuum est.
[42][43] viris crescunt maxime in capillo[44], mox in barba. recisi non, ut herbae ac[45] cetera, ab incisura augentur, sed ab radice exeunt. crescunt[46] et in quibusdam morbis, maxime phthisi[47], et in senecta, defunctis[48] quoque corporibus. libidinosis congeniti [49] maturius defluunt, agnati celerius crescunt. quadripedibus senectute crassescunt[50] lanaeque rarescunt[51]. quadripedum dorsa pilosa, ventres glabri.— Boum coriis glutinum excoquitur, taurorumque praecipuum.—
[52] Mammas homo solus[53] e maribus habet, cetera animalia mammarum notas tantum. sed ne feminae quidem in pectore nisi quae possunt partus suos attollere. ova gignentium nulli; nec lact[54] nisi animal parienti. volucrum[55] vespertilioni[56] tantum: fabulosum enim arbitror de strigibus, ubera eas infantium labris inmulgere. esse in maledictis iam antiquis strigem convenit, sed quae sit avium, constare non arbitror.