[1] Aethiopes atque Indi discolores[2] maxime et[3] inenarrabiles ferunt aves et ante omnes nobilem Arabiae[4] phoenicem, baud scio an[5] fabulose, unum in toto orbe nec visum magno opere. aquilae narratur magnitudine, auri fulgore circa colla, cetero[6] purpureus, caeruleam roseis caudam pinnis distinguentibus, cristis fauces[7] caputque plumeo apice honestante[8].
primus atque diligentissime[9] togatorum de eo prodidit Manilius[10], senator ille maximis nobilis doctrinis doctore nullo: neminem extitisse qui viderit vescentem , sacrum in Arabia Soli esse, vivere annis DXL[11], senescentem casiae[12] turisque surculis construere nidum, replere odoribus et superemori. ex ossibus deinde et[13] medullis eius nasci primo ceu vermiculum, inde fieri pullum, principioque iusta funera priori reddere et totum deferre nidum prope Panchaiam[14] in Solis urbem et in ara ibi deponere.
[15] cum huius alitis vita magni conversionem anni fieri prodit idem Manilius[16] iterunque significationes tempestatum[17] et siderum easdem reverti, hoc autem circa meridiem incipere quo die signum arietis sol intraverit, et fuisse eius conversionis annum prodente se P. Licinio Cn[18] . Cornelio cos. CCXV. Cornelius Valerianus phoenicem devolavisse in Aegyptum tradit[19] Q. Plautio Sex. Papinio cos. allatus est et[20] in urbem Claudii principis censura anno urbis DCCC et in comitio propositus, quod actis testatum est, sed quem falsum[21] esse nemo dubitaret.