totidem et origani in coronamentis species, alterius enim nullum semen; id, cui odor est, Creticum[1] vocatur.
[2] Totidem et thymi, candidum ac nigricans. floret autem circa solstitia; tum[3] et apes decerpunt, ut[4] augurium mellis sit[5]; proventum enim sperant apiarii large florescente eo. laeditur imbribus amittitque[6] florem. semen thymi[7] non potest deprehendi, cum origani, perquam minutum[8], non tamen fallat. sed quid interest occultasse id[9] naturam? in flore ipso intellegitur satoque eo nascitur.
quid[10] non temptavere homines? mellis Attici in toto orbe summa laus existimatur; ergo translatum est ex Attica thymum et vix[11] flore, uti docemur[12], satum. sed alia ratio naturae obstitit[13], non durante Attico thymo nisi in adflatu maris. erat quidem haec opinio antiqua in omni thymo, ideoque non nasci in Arcadia, cum[14] oleam non putarent[15] gigni nisi intra CCC stadia a mari. thymo[16] quidem nunc etiam lapideos campos in provincia Narbonensi refertos[17] scimus, hoc paene solo reditu[18], e longinquis regionibus pecudum[19] milibus convenientibus, ut thymo vescantur.
[20] Et conyzae duo genera in coronamentis, mas ac femina[21]. differentia in folio: tenuius feminae et constrictius angustiusque, imbricatum[22]. mas[23] et ramosior[24]. flos quoque magis splendet eius, serotinus utrique post arcturum . mas odore gravior, femina acutior[25] et ideo contra bestiarum morsus aptior. folia feminae mellis odorem habent, masculae radix a quibusdam libanotis appellatur, de qua diximus. [26]
[27] Etiamnum[28] folio coronant lovis flos, amaracum, hemerocalles[29], habrotonum, Helenium, sisymbrium, serpullum , omnia[30] surculosa rosae modo. colore tantum placet Iovis[31] flos, odor abest, sicut et illi, qui Graece phlox[32] vocatur . et ramis autem et folio odorata sunt excepto serpull [33]. Helenium e lacrimis Helenae[34] dicitur natum, et ideo in Helene insula[35] laudatissimum; est autem frutex humi se spargens dodrantalibus ramulis, serpullo simili folio.
[36] Habrotonum odore iucunde gravi floret aestate[37]; flos est aurei coloris. vacuum[38] sponte provenit, cacumine suo se[39] propagat[40]. seritur autem semine melius quam radice aut surculo, semine quoque non sine negotio; plantaria [41] transferuntur—sic et Adonium—, utrumque aestate. alsiosa enim admodum sunt, ut[42] sole tamen nimio laedantur[43]. sed ubi convaluere, rutae[44] vice fruticant[45]. habrotono simile odore leucanthemum est, flore albo, foliosum.