[1] Nunc expositis arborum morbis consentaneum est dicere et remedia. ex his quaedam sunt communia omnium, quaedam propria quarundam. communia ablaqueatio, adcumulatio, adflari radices aut cooperiri, rigu us[2] dato potu vel ablato, fimum[3] suco defectis[4], putatio[5] levandis[6] onere, item suco emisso quaedam veluti detractio sanguinis, circumrasio corticis, vitium extenuatio et domitura [7] palmitum[8] , gemmarum[9] , si frigus retorridas hirtasque fecerit, repumicatio et quaedam politura.
[10] arborum his aliae magis, aliae minus gaudent, veluti cupressus et aquas[11] aspernatur et fimum et circumfossuram amputationemque et omnia remedia odit, quin etiam necatur riguis, vitis et punicae praecipue aluntur. ficus arbor ipsa riguis alitur, pomum vero eius marcescit[12]. amygdalae, si colantur fossione , florem amittunt.
[16] Rigua aestivis vaporibus utilia, hieme inimica, autumno varie[17] et e natura soli, quippe cum vindemiator[18] Hispaniarum stagnante solo uvas demetat. cetero[19] maiore in parte orbis etiam pluvias autumni aquas[20] derivare[21] convenit . circa canis ortum rigua maxime prosunt ac ne tum quidem nimia, quoniam inebriatis radicibus nocent. et aetas modum temperat, novellae enim minus sitiunt. desiderant autem maxime rigari quae adsuevere, contra siccis locis genita non expetunt umorem nisi necessarium.
[22] Asperiora vina rigari utique cupiunt in Sulmonense Italiae agro, pago Fabiano, ubi et arva rigant. mirumque , herbae aqua ilia necantur, fruges aluntur, et riguus [23] pro sarculo est. in eodem agro bruma—tanto magis, si nives[24] iaceant[25] geletve—, ne frigus vites adurat, circumfundunt riguis, quod ibi tepidare vocant[26], memorabili natura in amne solis, eodem aestate[27] vix tolerandi rigoris.