[1] Celebravit et Themiso[2] medicus vulgarem herbam plantaginem tamquam inventor volumine de ea edito. duo eius genera: minor[3] angustioribus foliis et nigrioribus[4] linguae pecorum similis[5], caule anguloso in terrain inclinato , in pratis nascens; altera maior, foliis laterum[6] modo inclusa, quae quia[7] septena sunt, quidam eam heptapleuron vocavere. huius et caulis[8] cubitalis est. et ipsa[9] in umidis nascitur, multo efficacior. mira[10] vis in siccando densandoque corpore, cauterii vicem optinens. nulla res aeque sistit fluctiones, quas Graeci rheumatismos vocant.
[11] Iungitur huic buglossos[12], boum linguae similis, cui praecipuum, quod in vinum deiecta[13] animi voluptates [14] auget et vocatur euphrosynum. iungitur[15] et cynoglossos[16] caninam[17] linguam[18] imitata[19], topiariis operibus[20] gratissima. aiunt quae[21] III thyrsos[22] seminis emittat[23], eius radicem potam ex aqua ad tertianas prodesse, quae[24] IIII, ad quartanas.—Est et[25] alia similis ei[26], quae[27] fert lappas[28] minutas . eius radix pota ex aqua ranis et serpentibus adversatur .
[29] Est et buphthalmus[30] similis boum oculis, folio feniculi, circa[31] oppida nascens, fruticosa caulibus[32], qui et manduntur decocti. quidam chalcan[33] vocant. haec cum cera[34] steatomata[35] discutit.
Invenere herbas et universae gentes, Scythia[36] primam [37] eam, quae Scythice vocatur circa Maeotim[38] nascens, praedulcem[39] alias[40] utilissimamque ad ea, quae asthmata[41] vocant . magna et ea commendatio, quod in ore eam habentes sitim famemque non sentiunt.
[42] — Idem praestat apud eosdem hippace[43], distincta[44], quod in equis quoque eundem[45] effectum habeat[46], traduntque his duabus herbis Scythas etiam[47] in duodenos dies durare in fame sitique.
Ischaemonem[48] Thracia[49] invenit, qua ferunt sanguinem [50] sisti non aperta modo vena, sed etiam praecisa. serpit in[51] terra, milio similis, foliis[52] asperis et lanuginosis. farcitur[53] in nares, quae in Italia nascitur, et ciet[54] sanguinem , eadem adalligata sistit.
[55] Vettones[56] in Hispania earn, quae Vettonica[57] dicitur in Gallia, in Italia autem serratula[58], a Graecis cestros aut psychrotrophon[59], ante cunctas laudatissima. exit anguloso[60] caule[61] cubitorum II, a[62] radice spargens folia fere lapathi[63], serrata, semine[64] purpureo. folia siccantur in farinam plurimos ad usus. fit vinum ex ea et acetum stomaacho et claritati[65] oculorum, tantumque gloriae[66] habet, ut domus, in qua sata sit[67], tuta[68] existimetur a piaculis[69] omnibus.
In eadem Hispania inventa est[70] Cantabrica per divi Augusti tempora a Cantabris reperta. nascitur ubique caule iunceo[71], pedali, in quo sunt flosculi oblongi[72] veluti calathi, in his semen perquam minutum. nec alias defuere Hispaniae herbis exquirendis, ut in quibus etiam nunc[73] hodie[74] in more sit[75] laetiore[76] convictu potionem e centum[77] herbis mulso additis credere[78] saluberrimam suavissimamque . nec quisquam genera earum iam novit aut multitudinem [79], numerus tamen constat in nomine.
[88] Invenit nuper et Servilius Democrates e primis medentium quam appellavit Hiberida[89], quamquam ficto nomini[90] inventione[91] eius adsignata[92] carmine. nascitur maxime circa vetera monumenta parietinasque et inculta itinerum; floret semper, folio nasturci, caule cubitali, semine [93] vix ut aspici possit. radici odor nasturci[94]. usus aestate efficacior et recenti[95] tantum; tunditur difficulter.
coxendicibus et articulis omnibus cum axungia modica utilissima , viris plurimum quaternis[96] horis[97], feminis[98] minus dimidio adalligata, ut deinde in balineis descendatur in calidam et postea[99] oleo ac vino perunguatur corpus[100], diebusque vicenis interpositis idem fiat, si qua admonitio doloris supersit. hoc modo rheumatismos omnes sanat occultos . inponitur non in ipsa[101] inflammatione[102], sed inminuta.
[103][104] Animalia quoque invenere herbas, in primisque chelidoniam[105][106]. hac enim hirundines[107] oculis[108] pullorum in nido ... restituuntque[109] visum[110], ut quidam volunt, etiam erutis oculis. genera eius duo: maior fruticosa[111], folio pastinacae erraticae[112] ampliore, ipsa altitudine[113] II cubitorum, colos albicans , flos luteus; minori folia hederae rotundiora, minus candida.
[114] sucus croci, mordax, semen papaveris. florent adventu hirundinum, discessu marcescunt[115]. sucus[116] florentibus exprimitur et in aereo vase cum melle Attico leniter cinere ferventi decoquitur, singulari remedio contra caligines oculorum. utuntur et per[117] se suco et[118] in collyriis, quae chelidonia[119] appellantur[120] ab ea.
Inveniunt[121] et canes[122] qua[123] fastidium vincunt[124] eamque in nostro conspectu mandunt, sed ita, ut numquam intellegatur , quae sit; etenim depasta cernitur. notata est haec animalis[125] eius[126] malignitas in alia herba maior. percussus [127] enim a serpente mederi sibi quadam[128] dicitur, sed illam homine spectante[129] non decerpit.
[130][131] Simplicius[132] cervae monstravere elaphoboscon, de qua diximus, item helxinen[133] a partu dictam[134], ostendere,[135] ut indicavimus, dictamnum[136] vulneratae pastu[137] statim[138] telis[139] decidentibus. non est[140] alibi quam in Creta, ramis praetenue, puleio[141] simile, fervens et acre[142] gustu. foliis tantum utuntur; flos nullus[143] aut[144] semen aut caulis, radix tenuis ac supervacua. et in Creta autem non spatiose[145] nascitur mireque[146] capris expetitur.
[147] pro eo est[148] pseudodictamnum multis in terris[149] nascens, folio simile[150], ramulis minoribus, a quibusdam chondris[151] vocatum. minoris effectus statim intellegitur; dictamnum enim[152] minima[153] potione[154] accendit [155] os. qui legere eas, in ferula aut[156] harundine condunt praeligantque[157], ne potentia evanescat. sunt qui dicant utramque[158] nasci multifariam[159], sed deteriores in agris pinguibus[160], veram[161] quidem[162] dictamnum non nisi in asperis.
[163] est et[164] tertium genus dictamnum vocatum, sed neque facie[165] neque effectu simile, folio sisymbri, ramis maioribus, praecedente[166] persuasione illa, quicquid in Creta nascatur[167], infinito praestare ceteris eiusdem generis alibi genitis, proxime quod in Parnaso. alioqui herbiferum esse[168] et Pelium montem in Thessalia et Telethrium[169] in Euboea et totam Arcadiam ac Laconicam tradunt, Arcades quidem non medicaminibus uti, sed lacte[170] circa ver[171], quoniam tum maxime sucis herbae turgeant medicenturque ubera pascuis. bibunt[172] autem vaccinum , quoniam boves omnivori[173] fere[174] sunt[175] in herbis. potentia earum per quadripedes etiamnum duobus claris exemplis manifesta[176] fit. circa Abderam et limitem, qui Diomedis vocatur, equi pasti inflammantur rabie, circa Potnias[177] vero et asini.
[178] Inter nobilissimas aristolochiae[179] nomen dedisse gravidae videntur, quoniam esset[180]ἀρίστη λεχούσαις.[181][182] nostri malum terrae vocant et quattuor genera eius servant: unum tuberibus radicis rotundis, foliis inter malvam et hederam, nigrioribus mollioribusque, alterum masculae, radice longa[183][184], IIII digitorum longitudine, baculi crassitudine, tertium longissimae, tenuitate[185] vitis novellae, cuius[186] sit praecipua vis, quae et clematitis[187] vocatur, ab aliis Cretica[188]. omnes colore buxeo, caulibus parvis, flore purpureo.
[192] hanc quidem polyrrhizon[193] cognominant. odor omnium medicatus, sed oblongae radici tenuiorique gratior ; carnosi enim est corticis, unguentis quoque nardinis conveniens. nascuntur pinguibus locis et campestribus. effodere eas messibus tempestivum; in desquamato[194] terreno[195] servantur. maxime tamen[196] laudatur Pontica et in quocumque genere ponderosissima quaeque, medicinis aptior rotunda[197], contra serpentes oblonga, in summa tamen gloria est ea[198], si modo a conceptu admota vulvis in carne bubula mares figurat, ut traditur.
[199] piscatores Campaniae radicem eam, quae rotunda est, venenum terrae vocant, coramque nobis[200] contusam mixta calce in mare sparsere. advolant pisces cupiditate mira statimque exanimati[201] fluitant[202]. quae polyrrhizos[203] cognominatur convulsis, contusis, ex alto praecipitatis radice pota ex aqua utilissima esse traditur, semine pleuriticis et nervis, confirmare, excalfacere, eadem satyrion esse[204].
[205] Verum et[206] effectus ususque dicendi sunt ordiendumque malorum[207] omnium pessimo est[208], serpentium ictu. medentur ergo Britannica herba, panacis[209] omnium generum radix e vino, Chironii[210] et flos et semen potum inlitumve ex vino et oleo, privatim quae[211] cunila[212] bubula appellatur, Polemonia[213] vel Philetaeris[214] radicis drachmis IIII in mero[215], Teucria[216],
[217] sideritis, scordotis[218] ex vino, privatim ad angues[219], pota et inlita sive suco sive folio sive decocto, centaurii maioris radix[220] drachma[221] in vini albi cyathis III, Gentiana praecipue[222] adversus angues II drachmis cum pipere et ruta in[223] vini[224] cyathis VI, sive viridis sive sicca. et Lysimachiae odorem fugiunt.
[225] datur ex vino percussis chelidonia; morsibus inponitur[226] Vettonica[227] praecipue, cui vis tanta perhibetur , ut[228] inclusae[229] circulo eius serpentes ipsae[230] sese[231] interimant flagellando. datur ad ictus semen eius denarii pondere cum[232] III cyathis vini vel farina drachmis III sextario[233] aquae —farina[234] et[235]inponitur[236] —, Cantabrica, dictamnum, aristolochia radicis drachma in vini hemina, sed[237] saepius bibenda. prodest et inlita ex aceto; similiter plistolochia[238], quin[239] omnino [240] suspensa supra focum fugat e domibus[241] serpentes;