lamnas[1] duci[2]in[3] speciem[4]vitri[5] non nisi ex optimo[6] posse creditum[7]. fuerat id integrum[8], sed id quoque iam fraude corrumpitur.
Est[9] natura mira[10] imagines reddendi, quod repercusso aëre atque in oculos regesto fieri convenit. eadem[11] vi sic[12] in speculi[13] usu[14] polita crassitudine paulumque propulsa dilatatur in[15] inmensum magnitudo imaginum. tantum interest , repercussum illum excipiat an respuat.
[16] quin etiam pocula ita figurantur expulsis[17] intus crebris ceu speculis, ut[18] vel uno intuente totidem[19] populus imaginum fiat[20]. excogitantur et monstrifica, ut in templo Zmyrnae dicata[21]. id evenit[22] figura materiae. plurimum[23] refert concava sint et[24] poculi modo an parmae Threcidicae[25], media depressa an elata, transversa an obliqua[26], supina an[27] infesta[28], qualitate excipientis figurae torquente venientes umbras;
[29] neque enim est aliud illa imago quam digesta claritate[30] materiae[31] accipientis umbra[32]. atque ut omnia de speculis peragantur in hoc loco, optima aput maiores fuerant[33] Brundisina[34], [35]stagno[36] et aere mixtis. praelata sunt argentea; primus fecit Pasiteles[37] Magni Pompei aetate. nuper credi coeptum certiorem imaginem reddi auro opposito aversis.
Tinguit[38] Aegyptus argentum, ut in vasis Anubim[39] suum[40] spectet, pingitque, non caelat[41], argentum. unde transiit[42] materia et ad triumphales statuas; mirumque, crescit pretium fulgoris excaecati. id autem fit hoc modo: miscentur argento tertiae[43] aeris Cyprii[44] tenuissimi, quod coronarium[45][46] vocant, et sulpuris vivi quantum argenti; conflantur [47] ita[48] in fictili circumlito argilla; modus coquendi, donec[49] se ipsa opercula aperiant. nigrescit[50] et ovi indurati[51] luteo, ut tamen aceto et creta deteratur.
[52]Miscuit denario triumvir Antonius[53] ferrum[54], miscent[55] aera[56] falsae monetae[57], alii[58] et ponderi[59] subtrahunt, cum sit iustum LXXXIII e libris signari. igitur ars[60] facta denarios probare, tarn[61] iucunda plebei lege[62], ut Mario Gratidiano vicatim[63] totas[64] statuas dicaverit. mirumque, in hac artium[65] sola vitia discuntur et falsi[66] denarii spectatur[67] exemplar pluribusque[68] veris denariis[69] adulterinus emitur.